408 LIBRO QUARTO comunis sold, viginti par. pro qualibet urna et in ratione urne, sub pena decem sold. par. pro qualibet urna et sic pro rata urne. (X Et procurator comunis qui pro tenpore fuerit, a die septima mensis septenbris in antea ad diem septimum mensis ianuarii, exigere debeat et teneatur ornaticum predictum a 5 personis quibus inpositum fuerit, sub pena solvendi comuni de suis propriis bonis incontinenti. (J Preterea dictus procurator comunis solvere debeat et teneatur saltariis salarium ipsorum per totum mensem octubris, ac etiam sol vere et satis-facere cuilibet venditori vendenti vinum comuni quod mittitur io Venecias domino duci, quindecim diebus postquam dictum vinum de vasse extractum fuerit, et hoc sub pena solvendi de suis propriis bonis tam ipsis saltariis quam venditoribus ipsius vini, si querela ad dominium per eosdem vel aliquem ipsorum pervenerit, incontinenti facta querela predicta. (X Et 15 si qua persona habens vineas in districtu Tergesti recusaverit solvere ornaticum sibi inpositum per comune, si dampnum aliquod inveniretur esse factum in suis laboreriis vel posses- 261 B sionibus, quod saltarii sive // custodes Tergesti nec ad emen- dationem alicuius dampni diete tali persone uni vel pluribus 20 dati vel facti nec ad aliquam penam ullatenus tenea[n]tur. Gap. XXX. Rubrica de renovacione cereo rum Sancti Iuxti. R.ca. rovidimus ad honorem Dei et beati Iusti martiris Patroni et gubernatoris nostri quod dominium, quod pro tenpore 25 fuerit, quindecim diebus ante festum sancti Iusti preponere debeat in maiori conscilio de renovando cyreos sancti Iusti, videlicet omni anno quatuor ex illis octo cereis qui sunt in choro Sancti Iusti, per illam viam et modum prout dicto maiori conscilio videbitur.