26 Petrum de Grettis et Andream Pacis, qui fidelitatis ergo x) no-stram rem publicam adhibent(es), ln cuius informatione et statu eorum prosapia asidue producitur in augmentum, super con-posicionem et informationem nostrorum statutorum fecimus advocari. (J Quibus inposu[i]mus confldenter ut secundum eo- 5 rum floridam provisionem debeant ea corigere dillucidare et conpillare omniaque facere que ipsi operi noverint opportuna. (£ Quorum providencia habito super hiis diligenti studio, votis nostris cum omni integritate funditus exauditis, ad maxime utillia processerunt, quum dispersa et disgregata statuta sub 10 conpetentibus rubricis et titulis compillantes ipsas rubricas et titullos in libros debito ordine agregarunt, quos libros in ipso volumine disponere modo congruo studuerunt. (J Hac igi-tur conpillatione statutorum ab ipsis nobis exhibita, quoniam eam invenimus optima equitate fulcitam, nostro regimini con- 15 gruentem, subiectis nostris utillem et benignam, autoritate nostra et conscillii tociusque publice contionis duximus apro-bandam. (J Volentes igitur ut omnes nostre iurisdicioni subpositi ipsis statutis utantur, ac discrete volimus et iubemus ut indices in iudiciis ab eorum santionibus non discedant, sed 20 ea exacta dilligentia observantes plenam iusticiam reddant et faciant universis. (£ Et si qua aliquando occurerent que precisse non sint per ea decissa, cum plura sint negocia quam statuta, 12 A in eis secundum formam refformationum maioris conscillii // et consuetudinum aprobatorum suum curent iudicium propellare, 25 quibus cessantibus secundum ius comune et leges scriptas stu-deant iudicare, Deura ante occulos sue mentis semper habentes sic ut in die iuditii discreti examinis coram tremendo iudice dignam possint reddere rationem. Idcircho nos predicti sa-pientes, per dominum potestatem et iudices sic ellecti, infra- 30 scripta statuta compilavimus et explevimus de mense madii anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo sub iudi-catu sapientum virorum dominorum Iohannis de Viana, Iacobi Baiarii, Gregorii de Leo, iudicum civitatis Tergesti, secundum formam nobis datam per quodam statutum factum de mense 35 *) oria.