l’epistolario DI PAOLO DE BERNARDO 219 factus es, peritus et virtutibus tuis et mansuetudine, que nisi fallor tibi est singulare peculium. Exinde te colui dignusque visus es, cuius amiciciam memoriter prosequar. Et si nullus sim ego, ne tarnen in hoc primordio amicicie ineuntis tibi videar importunus orator, ad epistolam tuam turn eloquio turn precipua caritate spec-tabilem respondeo paucis, quod, sive ego Euboicam oram, famo-30 samque Chalchidem, aut Euripi fluxus multivagos incognitosque refluxus, sive Indos Arabesque odoratos incolam, hoc apud me statui, ut tuus sim teque in numero amicorum habeam, et in hoc perseverare propositum est, quantum ex alto permiserit bonarum mentium conciliator Omnipotens. De me disponito iure tuo. Nam si qua sors dederit ut aliquam conversationem tecum exigam, videbis quanti faciam hanc amiciciam inchoatam. Sane qupd Musis et clarissimis vatibus familiarem me ac ho-spitem vocas : id suggerii humanitas tua, id amor precipuus, qui quo recentior, eo ardenti us in hanc sententiam te impellit. Sed 40 parce queso, et moderatius age, ne dum me extollere cupis, nimiis laudibus obruas. Non enim alumnus Pierius, non orator scenicus ego sum, at, quod diffiteri minime licet, cultor sum illustrium autorum, et pro parvitate ingenii amenitatis illorum ex miratoribus unus. Quid enim, oro, in palludibus ortum urbeque ut multis fiorentissima, ita a studiis liberalibus alienissima prorsus, tandem putas capere potuisse ? Crede michi : in patria, quod invitus dixe-rim, nil minus in precio quam Studium litterarum. Posthac igitur laudibus parcito, et me unum ex scribis qui sorte sua versatur, servilibus offitiis deditus, reputato deinceps. Porro quod libros plu- 50 rimos innuis mecum esse, falleris tu, falluntur et hi qui hoc tibi suggessere fortasse. Sunt michi, fateor, iipud penates meos aliquot libelli, satis certe superque et pro qualitate ingenii et pro ocii quantitate. At quoniam ad occupationem ingentem me trahi con-spexi, illos in armariolo reliqui, sacro oneri timens nec minus tempori parcens, in quo michi magis bellipotenti deo obsequendum puto, quam Delio Cillenioque vacandum. Ex paucis tarnen mecum vehere contigit duos, qui tamen inculti neglectique pretereunt, tanta michi distractio est ad has quibus implicitus sum molestias pu-blicas. Horum unus est compatriota tuus Macrobius De Saturnalibus, 42 Ad Cud. Verg. Aen. II 739.