2l6 LINO LAZZARINI seriis vixerunt, similes equis et canibus, qui cum inter bruta aliquid precipue generositatis habeant, serviunt tantum ut ventrem expleant, servientque eterno, quia pauco uti nesciunt, ut perhibet Flaccus Epi2°iat‘0 noster. Scio me aliquantisper ab incepto digressum, sed redeo, et pauca adiciens finem facio, ne scenam ingressus tibi tediosus videor. Ego enim quod in senibus reprobo, in te quammaxime laudo, cum sta-tum tuum, malignitatemque fortune ad versus domum tuam consi 90 dero, necnon etatem ad cuntos labores honestaque exercitia habilem. Sic igitur, mi Francisce, te oro, sic hortor et obsecro, ut sicut ce-pisti, sic indefesse perseverantiam habeas in bonis honestisque ope-ribus, memor quod nil sine magno labore dedit vita mortalibus, ut sat. 19,5960, Horatius noster ait. Sic insta, sic toto nixu persevera, ut et pal-mam olimpicam, que apud Graios nisi multo sudore paratur, et famam peremnem, que sola apud Gentiles premium est laborum, et, quod Christiane spei est, celestis vite beatudinem ad ultimum con-sequaris. Valeque memor mei. Idus Martii 1376 [Tervisii ?]. 25. Epistola eiusdem domini Pauli de Bernardo ad Bernardutn de Casalortio. a) [V^t. c. in v.~\ Malignasse inter nos fortunam crederent forte, qui benivolen. tiam nostram norunt, si quales ostentationes amoris, tales amicorum et mentes credere dignum foret. Curat hoc vulgus ignarum certe, et cuius est proprium amicitias suas nutrire blanditiis. Nos vero qui et res nostras novimus, et quicquid recta consciencia secum agat, iam nil tale requirimus et figmenta queque despicimus, non ignari quid fructus afFerant mortalium leni menta. Sed quoniam et 10 semper tacere sordidum, sicut et vitiosum crediderim loqui nimis, neve in totum discrepare videamur a publicis moribus secundum 84 In margine è riportato il verso di Orazio. a) Cfr. a pagg. 85, 86, 96, 151.