L’EPISTOLARIO DI PAOLO DE BERNARDO 197 meretricularum more prostituuntur ad lupanar, philosophiam apol-lineasque Musas, Parnasum et Helicona despiciunt. Quibus Ovi-dius inveit dicens : Quid michi livor edax ignavos obicis annos A|n2 1 |5> Ingeniique vocas carmen inertis opus Nec me verboxas leges edi-scere est, nec me Ingrato voces prostituisse foro». Hinc accidit, ut cum omnes de laboribus antiquorum ditati sumus, nulli sua interesse autument, alterius etati sic serere plantareque quatenus ab eis posteritas habeat quo ditetur. Unde fiet ut quantumcumque no-tanda nostris temporibus actitata ad nepotes usque nostros minime 50 transire queant, quibus etatem hanc se vidisse glorientur saltern in scriptis, que generantur et corumpuntur : hoc solum maiores nostri haud previdere futurum. Atque philosophorum et auctorum excelentissimorum laboribus, vigiliis, inediis, erumnis et angustiis sciencie artifìcia cunctarunque rerum ingenia sunt reperta, que omnia litteris mandaverunt, summo studio precaventes ne deperi-rent ; propterquod Zoroastres Batrianorum rex, quern Cham Noe filium fuisse tradunt quidam, septem liberales artes in . XIIIJcim . ereis et latericiis sculpssisse columnis legitur, muniens sese ad-versus utrumque diluvium. Hec utilitatis publice cura movit cro-60 nographos quosque, hos quidem metro, illos vero soluta oracione, ad regum populorum nationum acta suis ingentibus voluminibus extruenda. Hinc Homerus duplex opus, Yliadem scilicet et Oedis-seam, heroico metro contexuit, quorum primum de bello Troiano-rum atque Grecorum et Ylionis excidio post decennem obsidionem, secundum de Ulixis erroribus ab ipsa Frigia redeuntis ; hinc poete ceteri, Graii Latiique tragedi, quoque satiri atque comici opera su-blimia condidere, unde dictum est: « Quis Thebas septemque du- £ e*p-ces sine carmine sciret, quidquid post hec quidquid et ante fuit». Et Flaccus ait : « diete per carmina sortes, et vite monstrata via Hor. a. p. 4o3. 70 est». Idemmet amor, e[t] ipsa diligencia coegere Livium, Trogum, Plinium ceterosque istoriographos, Ciceronem, Seneccam, Valerium reliquosque morales et illustres viros libros innumeros et utinam immortales cudere sine fine. Eadem solicitudo pie compescuit animas anticorum ad grecas latinasque bibliothecas voluminum feliciter 41 carme cod. 45 est] om. le edd. 51 corupuntur Cod. 55-« deperient Cod. 58 latereiis Cod. 61 ingenibus cod; 62 extranda cod. hinc] Cod : iiuic 63 metro] Cod. aggiunge cum 64 Cretorum cod. 71 Cod. Ciconem 73 mortales cod. cadere cod.