176 LINO LAZZAR1NI dunt aliqui forte ut diviciis afifluam ; sed ignari non advertunt unde cumulus iste debuerit provenisse. Et enim, si rem meam bene di-scutio, scio prorsus nullum fuisse patrimonium meum, adeo ut michi quidem non inviderit Acestes, ille Meonius, cui apud Ovidium mo-riens pater nil preter aquas reliquit, et tamen pater ille piscator fuit et pauper At michi inter res aliquas, ne dicam multas, nulla penitus facultas fuit, quod michi satis ani mum vexat, cum cogito paternam substantiam, qualiscunque fuerit, malignitate quadam hu-manarum legum ad heredes alios transmigrasse ; sed et hec super-70 vacua nunc. Porro cum inter homines esse cepi, quenam stipendia, quodnam peculium acquisiverim, tam bene nosti quam ego; hoc tamen possum cum veritate astruere, quod tam male fuit michi ardor ad congerendum opes, quam male opportunitas se prebuit usque nunc. Nosti adoloscentiam meam vagam et discolam, que ad nil aliud aspirabat quam ad inania quedam, longe distantia a proposito cumulandi. Si quidem diebus illis cum poteram esse tecum, per vicos ac plateas discurrere cum piscatoribus, carnificibus et, ut ait Horatius, cum ambubaiarum turba, novo et exquisito dicendi genere obloqui, omnesque illudere nova rethorica putabam, demens. 80 cunta peracta, omnes opes et mundanam potentiam palmo conclu. dere. Postquam vero robustiores annos attigi, irrepsit amor litte-rarum et studii, volandique pariter ad varias regiones et climata, ad que vari is casibus viam dantibus opportuit me conferre. Et cum debuissem, non ignarus sortis mee, studere in legibus patrie et ani mam pascere in Clinco, Cerbero atque Luna, converti aciem ad Virgilium et Lucanum, quorum studia quid fructus tandem affe-rant, egregie testatur Satiricus ille: Marmoreisque satur iacuit Lu-canus in ortis. Nec propterea damno studia illa : grata quidem fue-runt, et usque in finem ipsa prosequar ; sed cum sermo sit de ava-90 ricia et opibus, ad quas nullo modo video posse pertingere, si bene cunta prospitio, necesse fuit ut allegarem qua industria quibusque artibus ad summam opum debui pervenisse. Nec credat quisquam ut cotidie vellem circa servitutes et exercicia vulgaria terrere tem- 62 cumulus] L. rivolus. Vi. debuerat. 6411011] M. L. nemo. Acestes] M. L. testis. 66 inter res] Vi. M. L. aggiungono patris. 71 M. L. di-scurrimus. 19 M. L. obliqui. Vi. L. M. deludere. 83 ad que] M. L. atque. 85 Vi. M. L. clerico. luna] M. L. luria. 92 Vi. debuisti M. !.. debuissem. Metam. HI, 590. Sat. I 2, 1. Giovenale Sat. VII, 62 e 79.