202 LINO LAZZARINI eur tantum tamque detestabilem errorem admittant, aiunt se premi cura familie, nec posse vacare studio, qui de temporalibus habet dis-ponere. Miseri, quibus cum belluis comunis est vita ! O scelus, o infamia evi nostri ! Et quis tam conpositum statum habet, ut non necesse sit illi curare, que domi sunt? Huius et enim cure nulli peni-tus sunt expertes: non qui bella gerunt, aut mare traiciunt, quique 3° in triviis spoliant viatores ; quin imo omnes, quotquot munere terre alimur, sive magnis solicitamur, seu parvis contenti sumus : hanc curam a Superis datam, ut reor, fugere prohibemur. Non ideo nos sic opprimere debet anxietas hec, ut ad nil aliud aspirare velimus. Profecto hoc, quod vivere dicitur, perditum est, si omissis hone-stioribus aliis hoc unum tota mente totisque viribus amplectamur. Porro cum de rebus tuis iuditiuin facio, in hanc sententiam addu-cor, ut probus animus omnipotens sit, quem, si quicquam periciori-bus credimus, sibi dare probabiliter quisque potest. De te nanque sic existimo, ut de me, ut de multis. Nam si modo que tua sunt 4° rite discutio, habes coniugem, habes et prolem, servos denique ac cetera, que in usu sunt, utque Satiricus ait, habes ignemque la-remque. Horum curam geris, non ambigo, studiosam et diligentem ; habes insuper officinam quotidianam, ut sic loquar. Ceterum per-plesus es rebus humanis, ut maior pars mortalium. Vacas tamen philosophie, vacas virtuti et honestis operibus, et si non prò animi arbitrio, at saltem quantum fas est inter tot vite disturbia ; quo fìt ut longe aceptius Deo optimo fautori bonarum mentium hoc oc-currat, quo ad illud laboriosior est accessus. Sic igitur persevera, mi Iohannes, et quantum sors tua permittit, huic sacro litterarum 5° comercio te dedica, profuturus tibi velut divinam rem agenti, ce-terisque exemplum daturus, qui cum te non minus litteris quam auro operam dare conspexerint, fortasse ad honestiores artes qua-dam emulatione virtutis immitabuntur te duce. Ut tamen ad rem veniam aliquando, duo in epistola ipsa po- 24 Vi. tamquam Ala1 admittunt 25 nec] Ala 1 non AI. L. habent 29 quique] Vi otn.-que 36 hanc] Ala 1 hanc 37 Vat. jjcioribus 39 Vat. extimo 43 sic] Aid 1 ita Vi. loquatur 44 humanis] Ala 1 terenis 46 M. L. virtutibus pro] otn. Vi. AT. L. Vi. animam • 46 at] Vat. at Vi. M. L. ac Ma 1 disturbiam 50 Ala 1 tibi profuturus 50,1 Ma 1 prebiturus 51 daturus ovi. Ma 1 te] otn Ma 1 52 Ma 1 te noverint hi‘3 Vat. quidam. 54 Ma 1 tandem aliquando] otn. Ala *. Iuv. Sat. VI, 3-