L’EPISTOLARIO DI PAOI.O DF. BERNARDO 179 ego, sed et plus quam ego tandem adeptum esse. Hinc procedebat quod et loqui omnia et exonerare archanum meum, ac conscium te facere, etiam eorum que vix ego sciebam, iocundum michi erat, 40 ac si cum Deo illa comunicassem. Credebam etenim te presente omnia michi pro voto cessura; ita prorsus michi suaseram omnia fore Ber-nardum : et medicum et patronum, et solatium et refugium singulare, ad hec et studiorum consortem, et omnium circunstrepentium mo-tuum propulsatorem futurum. Quid plura? Ego sepe multi feci Ter-visium, ut nosti, multum amenitatis fingebam in ilio : hinc montes, hinc planum, hinc gelidos fontes, illinc alia que possunt ad orna-tum cuiusvis urbis accedere. Hec omnia vincebat arbitrio meo ca-ritas tua, que effecit, ut verum fatear, quod posthabito natali solo gratior esset michi habitatio illa. 50 Dices ad hec forsan, vel alius qui errorem tuum excusare vo- luerit, non ex proposito id tibi accidere, hunc morem inesse tibi, hunc rigorem ostendere erga tuos. Vis tibi verum dicam? Sepe ego his verbis excusavi te apud nonnullos reclamantes damnan-tesque mores tuos, nec credere volili aliis, quod nunc palpabiliter sentire profiteor. Et licet ex ratione virtutis hec omnia veniant deridenda, ut potè que nullius precii sunt ad sanum iuditium, iu-vat tamen obloqui tecum, ut recognoscas errorem tuum, et in hoc saltem proficias, cum cognoveris in quem tarn patenter deliqueris. Quod si forte oblitus es quisnam sim ego, et liceat meritum expro-60 bare ingratis, dicam lesus sed invitus : ego sum qui quondam proprio honore postposito tuo consului, qui ne ignominiam patereris exposui me satis patenti discrimini contra decretum eorum qui de hac re forte tnelius et sanius videbant quam ego. Ille ego sum, inquam, qui onera tua, qtie turbine ilio magna fuere et terribilia, mea feci, et certe non minus me premebant, quam te, qui latran-tium telis me opposui sepe adeo, ut nonnulli frequenter me insa-num existimarent. Denique ille sum, qui omnia tua et comoda et incomoda propria reputavi. Cum igitur tam delusum tamque deceptum me sentiam, quid 7° aliud facere possim non habeo, nisi suspiria ex alto trahere, et er- 37 hinc], M. L. huic. 39 eorum] Vi. M. L. om. 45 M. L. multas ame-nitates. Vai. figebam. 46 planum] om. Vi. 47 Vi. mea. 48 tua] om. Vi. 57 L. alloqui. 58 Vi. potenter. 59 Vi. sum. 61 tuo] Vat. om. ne] Vi M. L. te ne. 63 sanius] L. scitius. 64 Vi. illa.