l’epistolario di paolo de bernardo 201 19. Responsio eiusdem Pauli de Bernardo ad epistolari suprascr¡plani. a) [Vat. cc. 113 r-i 14 v. ; Vi. cc. 345 ^-346 ; M. c. 189; L c. no; Ma *. cc. 21 v-23 r\. Legenti michi Patavinum hystoricum, cuius opus ab innitio hiemis in partem studii mei sumpsi, forte alata fuit epistola tua, in qua rem patrie proxime gestam cum Patavis diseris eleganter. Sane, amice, etsi alias sepe in precio habuerim industriam tuam, que ad omnia honesta, virtuosaque pariter efficatie multimi habet, supra modum in presens miratus sum, unde tanta tibi vis ingenii, tanta venustate composita verba, quis Deus hanc tibi facundiam dederit, tam diversum agenti negotium ; demum quis ocium istud homini negociatori omnium etatis tue atque sortis occupatissimo, ut potè qui per singulos dies mensam numulariam instruis, lances et pondera discutis, atque ut licentia mea utar, inter calibem ac cementa versaris. Si quidem dum agilitatem ac prom-titudinem ingenii tui interne revolvo, stupidus hereo, et mecum multa considerans accusare cogor ignaviam meam, qui, si bene conferro utriusque vitam, longe, fateor, ac tu ab occupationibus seculi abstractus, tanta secordia rapior, ut nil aut parum scribere queam. Et, ne tibi adulatum sit, preter morem meum, nunquam ego tanti corporis epistolam hactenus edidisse me memini, quanti nunc me visitasti tam amicabiliter quam facunde. Hinc etiam damnare com-pellor quorundam negligentiam, qui cum forte tibi pares in ingenio aut sint aut esse possint, nec plus illis domestici aut etiam peregrini negotii incunbat, tempus, proh pudor, fluere sinunt ! Et si queritur, ») Cfr. a pagg. 78, 82-3, 122-5, 133, 142, 144, 148, 149, 151, 159, 160, 161, 162. 1 Vat. Epistola domini Pauli de Bernardo ed Johannem Jeronimum Nata- lern. Vi. M. L. Johanni Jeronimo Natali civi Veneciarum [Venetis M /..] viro egregio. 7-8 Vi. M. L. tibi tanta 13 Ma 1 agilitates 16 vitam] vi{ü Ma 1 19 me] om. Ma 1 21 Ma 1 negligencia in] om. M. L. Ma 1 pares in inge- nio tibi 23 Vi. M. L. incumbant Ma 1 sit si] Ma1 ubi cur] Ma 1 quid.