L’EPISTOLARIO DI PAOLO DE BERNARDO 21 I ligo ex secunda epistola tua, vel quia mordatius scripsit fortasse quam decuit, aut quia garrulitatem ranarum eius loci didiceris, iterasti eulogium, replicasti querellas, seu, quod verisimilius puto, io dum ad questum modum non habes, ad nugas delaberis, quasi fu-turas levamen huius quo afficeris tedii. Quicquid sit nescio; illud autem non ignoro, quod bis me in spem propulsasti, non contentus generali me alloquio inclusisse. Itaque silentii mei, quod michi pridem indixeram, dum ad hoc egregium exercitium me dedico, fregisti repagula, et ex inde conceptum torporem aliqualiter exci-tasti. Quereris sane locum silvestrem, penuriam rerum, mores ho-minum barbaros, et demum solitudinem regionis, que etsi singula gravia sint, collata in unum tediosa sunt, fateor. At hec, qualia-cunque sint, credere possem, si scirem te mollibus usum, si inter 20 delitias vitam duxisses enervem. Sed cum noverim semper te fuisse in laboribus et erumnis, ut potè qui fato trahente ad servilia natus, nunc hue migraveris, nunc illue, interdum etiam navita insignis evaseris, multaque incomoda perpessus es vite, non celo, non solitudine premeris loci, nulla demum nova laborum facies tefatigat: noli, queso, nos fallere, neque fallas tè oro; aliud est quod te tor-quet et crutiat, etsi forte dissimules : non habes offìtium Iustino-poli, non alia, que quondam peculium auxere ; plurimum interest inter rapas et balsamum. Nam que presupponis, amice, quantun-cunque sint gravia, tollerabilia fierent, ubi dolosi spes refulgeat 30 numi, uti Persius noster ait. Porro cum ab uno extremo ad aliud Sat- Pro1- '*■ medio nullo transiveris, fit tibi res durior, et impacientia victus eo duceris, ut damnes solum, aerem culpes et solitudinem detesteris. At si peritioribus credimus quicquam, non locorum est morbus, sed Epjg”0™*-noster, nam undecunque ad contemplationem celi honestarumque rerum libera via est, liber aspectus. Desine igitur ista pretendere, et te in quocunque statu virtuosum ostende, aut virtutis amicum, ut michi de te hactenus sententia fuit, memor illius philosophici monumenti, quod omnis scilicet sors beata sit equanimitate tolle- 1011 futurans Vat. 14 M. L. quicquam. 12 Vi. propulisti. M. L. propul- sati. M. L. pridie. 18 Vi. grava. 18'9 Vi. qualicunque. 24 nova] otti. M. M. L. laboris. 26 Vi. dissimiles. 27 Vi. peculia. 29 sint] om. Vat. 31 Vat. impacientiam 32 Vi. M. L. educeris. 33 at] M. L. ac. 38 L. equa- nimiter. 38 sos Vat. 38,9 M. L. tollerantibus.