196 LINO LAZZARINI quanto magis itineris transactum est, tanto amplius restat eundum. Sic plerique asserunt quod domus a fundamentis ad tectum usque deducta, ad interriorem ornatum sui et suppelletilem necesariam tandem eget impendiis pocioribus iam absumptis. Si te vero plus-¡0 quam deceat molestavero, excuset me libertas amoris, cui nil ve-titum, nil presumptuosum, denique nil importabile videtur. Tecum utique loquor, ut amicus cum amico, cum concive civis, cum fratre frater ; postremo fari decrevi tecum ut mecum. Et quoniam actus agentium gestiunt pacientes apte dispositos, sicut philosophi docent et uti didici, animi tui gravitatem coniectans, que et detestatur errores mundi, et paucissimorum gelata munerum philosophie disci-plinarumque ceterarum sludiis vacat, ac vitream famam horrens, Tarvisii quam Veneciis morari mavult, tanquam in carioris solitu-dinis loco, reliquis nostris concivibus vilipensis, quorum non for-20 tune, sed negligencie cecitatisque proprie gratia, pauci vel pocius nulli dieta dicendaque meciuntur aut emeditantur, ad nichil aliud dignum nati, preterquam ad replendam in die Ascensionis domi-nice beati Marcii basilicam et ad Mariarum festum ob turbe mul-titudinem decorandum, seorsum te sencientem amplector. Karissime frater, inter clades pestíferas totius ytalici soli, inter mala cetera, que innumerabilia sunt et affatu ne quidem meo, sed nec ydiomatum omnium narrabilia, quedam precipue vigencia, ymmo maxime urgentia, arbitror dominari, si mirificorum actuum desercio, gestorum eximiorum oblivio, tropheorum incredibilium 30 vilipendimi!, ampletende libertatis servitus, amorisque rei publice adulteracio, flagipeiosa crimina, cum nichil sit nisi virtutum priva-cionis, nobis valeant principari. Unum attamen detestabilius ceteris quod me cottidianis cruciatibus angit, pacienter tollerare omnino non possum, quod videlicet cunetas philosophie scolas, quas Xe-nocrates primus aperuisse traditur, cum ante eum per porticus vagando philosophica dogmata traderentur, nunc obseratas aspicio, cumque omnes homines naturaliter scire precupiant novissime die-bus nostris pene omnes videntur scientiam abhorere, hi i s tantum exceptis qui legum et decretalium gignasiis insudantes, non optatu 40 scientie, que scientis est premium, sed ob lucrum inde subsequens l0'11 Cod. veticum 15 numerum cod. 30 Cod. servit" 38 Cod. nostras 40 scientes cod.