184 LINO LAZZARIN1 latatione distrahimur, convivamus tamen hoc uno quo possumus, litterarum alterutra missione. Iterum vale. Tuus si quid est Gabriel de Dondis etc. phisicus in Clugia. Ubi dat. XX° Augusti [1367 ?]. 11. Epistola domini Pauli de Bernardo responsiva ad premissam *). [Vat. cc. 109^-110 r\ Vi. c. 343 r ; M. c. 186; L. c. 104]. Ipse idem comunis amicus, cuius presentia utinam digni diu-tius fuissemus, pari affectu, parique studio de te michi multa sug-gessit, multa intulit dum ageret apud nos, credo ut morem ge-reret virtuti sue, que tanta fuit, ni fallor, ut Indos reconciliasset Hyspanis, et Numidis Massagetas. Mira quidem fuit eius huma-nitas, et supramodum incredibilis karitas, cuius, etsi forte argu-menta aliqua collegisse potueris, ego omnem certitudinem ac expe-rientiam prorsus vidi, quippe qui ab annis teneris miratus sum prudentiam suarn, aliquandiu militavi sub eo, et, ut verum fatear, ipse pro magna parte dux extitit ad hanc, qualiscunque sit, mili-tiam litterarum. Proinde cum dotes et excellentiam viri, cum inte-gritatem fidei, mores et probitatem considero, indignor astris et celo, quod tam male ad ultimum cognitus sit, quod in eius detrac-tionem dentes malignitatis fortuna acuerit tam pertinaciter, tam infeste. Verum ut excusem fortunam, nil in eum ausa est penitus certe, nec poterat, sed ut ostenderet nobis et posteris, quantum sit vanitatis in his, que statum et eminentiam vulgus vocat, utque de ilio faceret exemplum singularissimum mundo, hoc puto ex industria molita est facinus. Testor tamen Deum et conscienciam rectam, quod et ipse hoc aliquando considerans, familiariterque mecum col-loquens, cessisset libenter illi fastigio, in privatam vitam, si fas a) Cfr. a pagg. 44, 56, 76, 113, 150, 160, 162. 1 Magistro Gabrieli de Dondis physice professori apud Clugiam viro excel- lentis ingenii, Vi. M. L. 4 At. L. et multa____ l-5 L. gerat. 6 Vat. Mas- sagetos. 7 M. L. forte etsi. 7,8 argumenta] om. Vat. 11 Vi. magne- 13 Vi. integritate. probitatem] Vi. pro habitante. 14 eius] Vat. eis. 16 ausa] Vi. M. ausus L. causa acta. 17 M. L. quanta. 18 Vi. M. L. vanitas. 22 Vi. cepisset. Petr. Fam. XIX 13.