170 LINO LAZZARIN1 interdum magna instantia illarum copiam quesiverunt, nec obti-40 nuerunt, fateor, per verba et alias spes deducti ; quod sane ita velini apud quoslibet recipi, ut avariciam miclii propterea non im-pingant. Nam cum omnes avaricie suapte natura displiceant, hanc prorsus librorum et studii detestatus sum semper ; sed timui ne-gligentiam hominum, erroresque multos, quibus res optime sepis-sime periere, negavique pluribus scripta tua, ubi alios libros, si qui sunt, concedo satis liberaliter quibuscunque. Quod autem non scripserim tibi, sicut vulgo fieri solet inter amicos, optime et ex re provisum extitit. Scio enim naturam tuam, si modo quicquam novi de ilia, respuentem, immo abhominantem 50 blandicias populares ; scio preterea occupationes tuas felices, certe amantes ocium et strepitum fugientes. Ad hec et imperitiam meam et aures tuas indignas equidem puerilibus verbis novi ; illud quoque animadverti, quod sepius ex ore tuo audisse videor, amicos scilicet, quantuncunque sepositos, meliore tui parte respicere. Que quidem omnia tardum ad calamum reddidere, non tamen oblitum tui, quem sic affixum visceribus habeo, ut non prius tui memoriam quam hanc animam excludam, quamquam et ego frequentius, ne in totum exuerem morem vulgi, nuntiis ad te venientibus commisi, ut apud te me recommissum habere vellent, quod et inexpediens certe 60 fuit. Quid plura ? Ego enim, ita me Dii ament, sed melius omni-potens Deus, si in extremo orbis, si apud Antipodas, et demum si apud Inferos sim, ubi quicquam sensus relictum sit illis, nichilo remissius tuus sum, quam si tecum perpetuo vitam traham. Et hec ipsa que nunc scribo, supervacua visa sunt, sed et hinc fidelis amicus stimulos addidit, inde nova peregrinatio me coegit, ad cuius successum, si digna peto, litteras tuas queso futuras, auspi-cium vie huius. Vale, mi felicissime domine, et pro devoto tuo ad Superos intercedere non sit grave. Venetiis, 70 Kalendas septem-bris [ 1362 ?]. 40 M. L. species. 41.42 impinguai. 48 re] AI. L. té. *l AI. L. hoc. 53 Vi. oblitus. 67 Vi Al. L. animam hanc. 60 fuit] AI. facit. 61 Deus] om. Vi. Vi. antipodat’. 62 Vai. relictus. 63 Vat. /.. perpetuane 65ami- cus] ripetuto nel Vat. 07 Vi. AI. L. vite. 68 Venetiis] om. Vat. 70] Quasi irriconoscìbile nel L.