L’EPISTOLARIO DI PAOLO DE BERNARDO 171 4. Epistola domini Erancisci Petrarce responsiva ad premissam “). [Vat. cc. 104^-105»'; Ma.2 cc. 51 v-52ir]. Lusi tecum amice, nec lusisse me penitet: bonam tibi epi-stolam ludo extorsi. Ad quam quid opus est multis? Sentio vera esse que dicis omnia. Scio me amari abs te quantum amare hominem potest homo. Neque hymeneos tuos nostre amicicie obstare suspicor, sed favere. Coniugalis enim sarcina, que ut blanda inter-dum, sic levis est nunquam, quo te acrius premet, eo me dulcius suspirabis. Neque vero silentium tuum in argumentum tepescentis animi traxerim, amicorum omnia bonam in partem trahere solitus. 10 Si tu michi seu colloquio presens. seu absens litteris creber sis, credam te tuis affectibus morem gerere ; sin rarior, occupationi-bus meis : alterum apud me fervidi amoris, alterimi discrete vere cundeque modestie signum erit. Non est ergo quod vereare, ne quid michi, non dicam de tui amore, sed de tuarum quoque rerum iudicio exciderit : idem totusque es, atque integer, apud meum cor. Hactenus hec. Reliqum est, ut quoniam ad transmarinum iter ac-cingeris, faustam tibi navigationem et votivum reditum precer. Planimi tibi equor, et faventes hinc zephiros eunti, illinc euros redeunti tribuat, non Neptunus atque Eolus — quorum alterum sortitimi cum 20 fratribus insularum oreque maritime temporale dotninium, alterum quidem tempestatimi aiunt, Eoliarum tamen inopem regem Yliacis constat fuisse temporibus, — sed maris et terre celique regnator Xristus omnipotens, de quo scriptum est, qui producit ventos de salmo 134, s. thesauris suis ; et iterum concludens, sicut in utre aquas maris, salmo 32, ?. ponens in thesauris abissos. Ille qui imperat ventis ac tìuctibus, Ille, inquam, te incolumem comitetur, ac revehat nobis, quos cum cara thori socia desiderio plenos linquis, quique tibi navem ascen-suro, una secum dicimus illud Achillee coniugis apud Statium : I ¿eh. 1. 942-felix, nosterque redi. Vale. — Patavi v° Kalendas Septembris [ 1362?]. a) Cfr. a pagg. 68, 72, 145, 162. 1 Ad Paulnm de bernardo venetum novuni sponsum siniulque transfreta-turum familiaris epistula Ma.2 14 Vat. ne. 20 temporalem Ma.2 Vat. 21 aiunt] saguni Ma2 Vat. 23 Vat. perducit. 21 Val. navim. 89 [Nel Vat. è aggiunto Ille tuns dalla mano stessa che vergò certe altre postille, e che Novati identifica con quella di Donato degli Albanzani],