i68 LINO LAZZARINI 2. Palili de Bernardo ad dominum Franciscum Petrarcham “). [Vat. c. 103 r]. Amantissime Pater et Domine reverende. Magister Iacobinus, mantuanus origine, licet veronensis mora, doctor gramatice, qui hanc litterulam secum deffert, vir notus vobis, ut asserit, michique carus et gratus quamplurimum, ad illas partes accedit, sive suis sive alienis agendis impulsus. Ab ilio igitur monitus vos Medio-lanum tenere (nam certe rebar nundum digressos Patavo), invita-tusque ut scriberem vobis, renui primo, ut veruni fatear, ignarus quidnam michi scribendum esset audientia vestra dignum ; demum, o ut contentus abiret utque oportunitatem aditus haberet ad vos, quod tamen non expediebat, hanc scripsi, in qua me sospitem ad comoda vestra intueri licebit. Hoc tantum. Cetera autem, si qua sunt, audietis ex ilio, quem apud vos recomissum haberi queso. Et si quid vacui temporis superest, oro ut ipse idem ad me revehat litteras vestras, quas pro vobis contemplari sit fas, postquam aliud comertium non est datum. Et valete decus ac numen nostrum in terris. — Paulus de Bernardo. Verone, etc. [1360?]. 3. Epistola eiusdem domini Pauli de Bernardo ad dominum Franciscum Petrarcham, Poetam illustrevi h). [Vat. cc. io4r.-io4z/; Vi. cc. 341 r-341 v. ; M. c. 184; L. c. 98]. Arguit modo me Anastasius noster, regrediens Patavo, sicut asseruit, ore tuo, neglexisse cultum devotionis, quam habere ad te hactenus visus sum, signanter quod neque scripsisse videor ex quo tempore ibi es, neque per nuncios tarn brevem distantiam frequen-tantes verba misisse solita demulcere aures amicas. Egre tulissem, a) Cfr. a pagg. 64 66, 144, 151, 162. *>) Cfr. a pagg. 67-71, 72-3, 76, 134, 142, 149, 159, 160, 162. 8 Vi. M. L. Francisco Petrarche laureato poete [AI. L. poete laureato] viro celeberrimo atque illustri. 4,6 Vat. frequentates 5 M. L. amicos.