L’EPISTOLARIO DI PAOLO DE BERNARDO fuisset, et solitariam secessurus ; et iam aliqua fundamenta, aliqua primordià conceperat, si modo michi mens nota eius. Sed inexora-bilis ordo fatorum, qui pro libito trahit retrahitque frequenter actus humanos, tam pio conceptui mortis obiectu aditum interclusit. Sed de hoc alias. Ut autem inceptum prosequar, Ille quondam opinione mea Vir ingens et admirabilis, bonus ac per omnia utilis, cuius laudes non 30 centum linguis, non voce ferrea ad unguem exprimere possim, hoc Atll6 statuit apud me virtutibus suis, ut quicquid diceret lex esset, quicquid suasisset fuisset imperium omni cultu, omni observantia dignum. Ab ipso igitur citra te colui, inque raris et electis posui, ac dignus es visus, quem in patrem amicum et fratrem haberem, et meritis tuis et testimonio tanti viri. Si quidem, ut tibi mentis archanum detegam, ego, licet nullus sim penitus, si quando tamen in tanta egestate virtutum, in tot coruptis et depravatis moribus bonum quemquam vel probum audio, illum tacitus veneror, ipsum colo ut numen deumque, et gaudeo mecum quod non sit orbis no-40 ster destitutus omnino, quodque ad extremam sortem malorum in quam, ut auguror, tandem rellabi genus humanum necesse est, non pervenerimus, aliquo celesti benefitio reservati. Habes itaque affectum meum ad summam, cuius si certum tempesti vius te non feci, excusant occupationes, excusat sors mea, que a tempore notitie tue ad varias regiones, ad loca diversa variis ca-sibus materiam dantibus divertere me coegit, in quibus, ut totum explicem, distractus sum a curis honestis, dum ad exercicia vul-garia familiari sarcina pressus me applico. Denique tenuit me pudor, tenuit suspecta novitas, dum nescio quibus verbis alloqui ingrediar 50 hominem non antea eloquio notum, veritus nugis meis turbare iocundum ocium tuum, dumque piacere propono, displiceam incautus. Pro benigno autem principio tuo grates ago, quas ex intimis cordis valeo, insuffìtientes fateor, sed a tota mente, a toto spiritu pro-deuntes, illasque suppleat oro omnipotens Deus. Reliquum est, ut quod, virtute amici, omnis virtutis et hone-statis alumni, inter nos conciliatum est olim, nulla dessidia, nullus 30 Vi. M. L. possem. hoc] L. hic. 32 Vi. M. L. persuasisset. 43 Vai. summa M. L. summum. 45 M. L. varias ad regiones. 47 ad] Vi. M. L. om. 51 Vi. displicem jM. L. displicere. 53 Vi. insufliciens. be nulla] Vi. nullus.