L’EPISTOLARIO DI PAOLO DE BERNARDO 209 21. Epistola domini Pauli de Bernardo ad Bernardum de Casalortio. a) [Vat. cc. no ì'-xii r ; Vi. cc. 344 ^-345 »'; M. c. 189; L. c. 109]. Fuerat aliquando necesse, Vir optime, ut casus aliquis aut opor-tunitas se offerret, que torporem meum ac ignaviam excitaret, utque rei iam dudum omisse atque supervenientibus aliis abiecte, aliquid grate vicissitudinis preberetur. Fateor namque, dilecte mi, a decennio citra vix ter stilo scripsisse materno ; cuius rei etsi cause forte alique adduci possint, hec tamen potissima fuit, quod concu-rentem non habui, qui pari certamine congredi vellet. Itaque destiti hoc defectu, nec minus familiaribus et recentibus semper curis i° obsessus, et ad alia transvolavi, sicut mos est instabilitatis humane. Extorsit tandem quorundam ignavia, quod nulla occasio alia vix potuisset elicere, ut ad seposita studia dudum ac exercitationes ingeni i aciem mentis dirigerem, et, ut Flacus noster ait, antiquo ludo iterum me includerem, non spectatum satis ut ipse, neque iam rude donatum, sed remissum atque obductum ignorantie cecitate. Itaque duos, ut aiunt, sonetos in commendationem alme virtutis, utcunque fert parvitas ingenii mei, edidi, tecum participans ineptias meas, que etsi multe sint, multum tamen ad illas addicit protervus Indus fortune versatilis. Vellem libenter ut ipsi rithimi digni essent au-20 ribus tuis; profecto felix essem, fortunatusque longe, si quicquam dignum tuo iuditio ex me esset. At qualescunque sint, tibi dicati sunt; leges, et si forte aliquid fuerit quod ad rem attineat, abunde fuerit michi, si minus supportabis nugas meas, qui alias sepe mea onera supportasti. Postremo quod in excusationem erroris non mei, sed cuius ne ausim dicere, pridie aliqua subiunxeris me absente, non tibi ad a) Cfr. a pagg. 86, 96, 151, 162. 1 Bernardo da Casalorcio Vi. M. L. 3Vi. meain. ac] M. L. et. 4 iam] om. Vat. Vi. obiecte. 5 grate] ohi. Vat. 1 Vi. M. L. forte cause. Vi, M. L. possent. 9 nec] Vi M. L. ne. L. transvolam. 14 iam] M. L. om. 17 fere codd. 18M. L. illos. 19M. richmii L. rigmi. 20 fortunasque Vat. 21 Vi. M. L. dictati, 22 Vi. sint. si] om. Vi. 23 meas] om. Vi. i,]M. L. subiunxeras. Horat. Epist. I i, 2. Biblioteca dell’ « Archiviati Romanicum » - Serie I. 14