2l8 •LINO LAZZARINI nunc facio, qui propositum meum et fortunam apud istos adversam, ut concipio, bene nosti. Sed et hec frustra, sicut et reliqua; nam 50 multa obstant, que etsi taceam piene inteligis. Vale igitur et Paulum tuum mente respice, quando intueri oculis non est datum. [Veneciis, 1377?]. 26. Epistola doviini Paulì de Bernardo oraloris egregii ad dominum Michaelem de Albertis, a) [Vat. cc. 101 r-101 z/.] Quid sit amicicia, Vir insignis, unde progrediatur aut ortum habeat, quibusve auspiciis inchoetur, longa est diseptatio apud au-tores illustres, quippe cum materia Celebris sit, et sermocinabilis suapte natura; quicquid autem de hoc senserint multi, ego in hanc sententiam adducor, sine virtute amiciciam non posse consistere, aut parum virium prorsus habere. Quid sibi velit hec prefatio forte queres. Dicam equidem. Ego ut ad omnia piger atque inutilis, ad 10 amicicias contrahendas tardissimus utique sum. Quid ni? Nunquam enim veram amiciciam, aut perrarissimam admodum michi videre contigit, nisi forte has illecebras vulgi amicicias vocas, que, si verum excutitur, permutationes sunt pocius et humana comercia. Si quando tamen, quod raro hac tempestate incidit, quempiam video, spectate virtutis amicum, qui perrarissimas dotes aliqua celesti indulgentia sit adeptus, quem toto Deus secreverit orbe, ut ait vates egregius ille, hunc ego ex toto corde suspitio et tacite veneror, illius totus sum, nec mirum, cum etiam eos qui longe ab etate nostra remotissimi sunt, quosque nunquam vidimus, nescio an 20 visuri, velim nolim diligere cogar. Eateor, amice, nunquam michi tecum, quod haud iniuria dixerim, ullam ante hanc fuisse noticiam, nullum comercium penitus, at amiciciam semper fuisse reor. Ut vero vidisse te contigit tetigisseque dexteram datum est, amicus et notus Petr. Fara. XIX 13. a) Cfr. a pagg. 76, 86-7, 91, 106, 133, 147, 148, 150, 151, 152. 15 Cod. expectate. 22 peritus cod.