L’EPISTOLARIO DI PAOLO DE BERNARDO 175 numine divum liceat aggredì, et pro varietate corporum dotes varie celitus ministrentur. Utcunque tamen balbuciam, supportabis, non 30 dubito, inscitiam meam, qui alias sepe errores meos et nugas placide tolerasti. Et ut tandem ad invecta respondeam, asseris me, oblitum tui, immemorem factum temporis fluxi, omnia postergasse, et ad id solum intendere viribus totis, quo maior pars mortalium preceps tendit. Mirarer, amice, si nunc primo arguere inciperes mores meos, si quicquam insolitum aut inusitatum adduceres. Nunc autem, quia vetus est ista querela, et iam nil aliud videor audivisse, quam cul-pari de facili comune malum, subridens transeo, et tacitus dico gratam fuisse forte earn partem poematis quam satyram vocant, 40 sed periculosam interdum, ut potè que sui parum considerans pro-labitur sepe ad culpandum errores publicos, quorum vix unus re-peritur immunis. Profecto sic est : aliena vicia damnamus satis de levi, nostra sepulta sunt semper. Nec iam ex his colligas, ut in te velim reflectere, quod in me satis curialiter satisque familiariter iure tuo tuaque licentia invexisti. Conditiones quippe nostre adeo pusille sunt, adeo infime, ut et si alia vitia forte locum in nobis obtineant, avaricie penitus nullum cerno. Nam quid nobiscum ava-ricia precor, qui panem nostrum laboribus et servitute quotidie querimus? Certe ego existimo illud, quod in magnis affluentibusque 50 avaritia est, nobis egenis et nil aliud quam hunc infelicem ca-lamum possidentibus, ad frugalitatem et honestam parsimoniam iuste posse et rationabiliter applicar!. Quid ni ? In hoc solo, nisi velimus decipi, est quod vivimus, quod speramus. Que cum nota satis sint, sermonem latius non extendo. Verum, quia pulsatus sum aliquotiens similibus stimulis ab amicis et sociis, quibusdam serio, quibusdam ludicre, nonnullis, ut ingenium exerceant, paratiorem materiam non habentibus, loqui cogor et rationem reddere fati mei, ubi forte, presertim cum mole-stum sit reintegrare dolores, silentium fuisset honestius. Postquam 60 tamen sic est, scire vellem quid volunt oblocutores ut faciam. Cre- 38 Vi. M. L. muniiuine. divum] AI. L. domini. corporum] AI. teni- porum. :J4 totis] Vi. tuis. 39 Vi. parte. 40 sed] Vai. si. M. Vi. puta. que] AI. L. qui. 47 Vi. Al. L. quidquid. nobiscum] om. Vi. AI. L. 53 Ai. L. quidve. 54 Vi. Al. L. sermone. 56 Vi. ludrice. 57 Vi. exerceat. 08 fati] L. voti. 39 Vi. integrare. honestius] Al. melius. 6"L. velini.