L’EPISTOLARIO DI PAOLO DE BERNARDO 223 basse licentiam raeam, cum respondere debuisses ad formam, et ego non semper ilio utor, nisi cum aliquid grandiusculum adorior fa- p*dr>^";s3a miliariter cum amicis. Post hac autem ex quo michi nota est mens tua, illum inconcusse servabo, etiam si de minimis et inutilibus quibuscunque scriptitari contingat. Sic igitur fiat, ut quod nos decet sequamur ; alii viderint quid deceat illos sequi. Ut autem ad reliqua epistole tue responsum dem paucis, sentio omnia vera esse que scribis. Scio nobis cum sorte nostra luctandum, quoque acrius urgemur humanis erroribus, eo virilius resistendum, 40 nec labori cedo, testis est consciencia mea, memor quod generosos animos nutrit labor, neque cedere vellem, si facultas affbret. Vellem tamen si qua electio data esset, ut labores moribus et discipline nostre congruerent, utque quod medicorum est facerent medici, tractarentque fabrilia fabri, ut Horatius Flaccus ait. Nam quid, oro, ep. ii i, 116. nobis comercii est cum barbaris his, cum quibus omnis litteratura insipientia est, et omnis prudentia insania quedam ? Queror, amice, ut cum honestius graviusque officium nos deceret fortasse, circa servilia quedam et frivola et inter ignaros lingue latine evum agi-mus inamenum ; intelligis quid velim dicere: non gravat labor, at 50 gravat laboris impertinentis varietas, nec ad id aliud possum remedii querere, quam amplecti pacientiam, de qua Flaccus idem ¡carm. 124,19-20 durum sed levius fit patientia quicquid corrigere nephas est. Vale igitur et pro me ora ne succumbam tandem ingrato labori. Si rarius scribo, aut brevibus et incultioribus verbis, parce queso occupationibus meis, parce tedio, de quo plura tecum proxime que-stus sum. Parce denique ingenio in aliena terra versanti, et obinde non mediocriter ebetato. Illudque Nasonis adverte : Si qua vide- Tr. in 1, 17-buntur, etc. [Euripi, 1381?]. 29. Eiusdem ad eundem. a) [Vat. c. 102 v]. Succinte pridie scripsi, care frater, admodum pauculis verbis, et quia tempus se tunc non aliter obtulit, et quia nil habui, quod a) Cfr. a pagg. 87-8, 106, 150.