174 UNO LAZZARONI 6. Epistola eiusdem ad eundem ‘). fVat. cc. ìo8 r-iog r ; Vi. cc. 343^-344?'; M. c. 187; L. c. 105]. Sepe, frater amande, scriptis tuis eadem verba, eandemque sen-tentiam concludentibus, nunc vulgari rithimico, nunc soluto sermone, interdum metrico stilo, et, quod preter opinionem meam contra extiterat, prope poetico, animum fessum et variis implicitum curis et recreasti benivole, et amicabiliter excitasti. Pro his autem, etsi teneri me sentiam ad vicissitudinem parem, si prò affectu pio-bate dilectionis ad exolvendas grates tota mente perurgear, hoc magis me tibi obnoxium magisque astrictum esse conspicio, quo inter alios tuos dignus videar in quem labores tui et studia ali-quando perveniant. Itaque grates ago quas potest parvitas mea ; at illas suppleat oro bonarum mentium custos Deus, qui tibi de mu-nere suo plurima contulit, et ingentibus stipendiis te dotavit. Ad rem autem quid rescribam ? In pari namque congressi! paria arma, tella paria, paria cunta deberi considero. Satis dis-sonum video ad verba modis et vinculis coartata, libero et expe-dito eloquio vicem equare gressumque, non minus quam si ad lin-guam arabicam, quis grece respondeat vel latine. Sic ergo non impune lira quondam Marsie cum Apolinis cithara dicitur conten-disse. Proinde et stilo dissimilis et tuba inferior et in forma litte-rarum tuarum, que geme videntur, longe impar, quid faciam ? Certe confusus hereo, obstupeo pudibundus, et ex imo cordis suspiria traho, damnoque inertiam meam, qui tanto tempore tantoque studio insudavi carminibus, nec tamen in structura metrorum ullam peri-ciam sum adeptus, quod tamen facile erat, si graviora premeditor, ad que fas est humanam solertiam aspirare. Magnus est pudor meus, magna certe miseria, nisi forte illud excuset quod nil sine a) Cfr. a pagg. 1, 3, 73, 76, 90, 98, 133, 147, 148, 151, 159, 160. 1 Bonifacio de Carpo scribe ducatus Veneciarum, Vi. AI. L. 3 Vi. rithimo M. richmio L. rigmo. Vi. solito. 6 contra] Vi. Al. L. eciam. Vi. M- L. videor. 11 at] AI. L. ac. 14 Al. L. Impari. 45 Al. L. cuncta paria. 19 quondam] om. AI. L., cum Vi. Vi. Appollonis. 20 Vi. dissimuP. 22 Al. horreo L. ero. Vi. o stupeo. 23 qui] Vi. AI. L. que.