L EPISTOLARIO Dl PAOLO DE BERNARDO fateor, dieta hec, turbationem fortasse suspicans tanti viri, nisi hic ipse adiecissetridiculose, credere te no vara sponsam negligente huius-io modi causam esse. Si ridiculum est, iuvat ridere tecum sortent morta-lium, que per varios agitata casus ad impremeditatos fines plerumque delabitur, queque ad ortum sepe festinans ceco tramite ducta précipitât ad occasum. Iuvat et proprium mirari fatum, qui modo Studium appetens, solitudinem latebrasque, quamquam itigenium extet absimile, novas coniugii augustias introivi. Quodque mirabere ma-gis, ne quid ad publicas curas desit, parata classe proxime navi-gatura in Siriam, Ciprum adeo, servus de libero, occupatus de expe-dito et demum ex clerico negociator effectus. Et, o Deus bone, quam oculte apud te agitur, quamque inirabiliter humanos casus 20 rotari permittis ! Quod si forte ex proposito et humana moveris afFectione, que in viros quoque fortes cadere solet, satis iocundum est michi ut apud magistrum virtutum de puxillo homine sermo fiat, ita ut non videar, qualiscunque sim, de tua memoria excidisse. Veruni, ut sententiam meam audias in verbis illis, utcunque pro-latis, Deum et conscientiam meam testor, nullo unquam tempore quam nunc ad te magis affici, nullumque preser.tius numen quam te, si dici fas est, in terris habere. Ab annis enim teneris mirari te cepi, te colui, te ducerò habui, postremo te ymaginarium vite testem volui, ut didicisse memini in quadam epistola tua Epicuri senten-30 tiam perhibere. Sic enim me inflexit humanitas tua, sic presentia rerum, sic tandem nescio quis secretus ardor, ut sepe neglectis ne dicam posthabitis operibus illustrimi! aliorum, quod cum venia ip-sorum dixerim, ad tua precipue suspiravi, eaque undique perquisivi solicite; et, quod tibi preter credulitatem occuret, centum ego epistolas tuas vel prope in diversis partibus sumptas a te, ab aini-cis quandoque, nonnunquam furtive, ut fit, etiam ab ignotis apud me, ut potui recolegi. Has autem quanti fatiam, quamque difficul-ter a me divelli perpetiar, sciunt multi, qui huius studii conscii »•io Vi. M. L. huius. 10 esse] Vi M. L. fore. 11 M. L. premeditatos. 12 Vi. dramite. 14 Vi M. L. extat. 15 L. absimiliter. 18 de expedito] otti. Vat. 19 Vai. M. L. quamquam. 20 Vi. M. L. noveris. 21 in] om Vi. fortes] om. M. L. satis] om. L. 24 utcunque] M. ut tamquam. 26 nu- men] M. L. anime (?) 30 Vi prohibere. enim] Vi M. L. denique. 34 Vi M. L. occurreret. 3,; M. L. quoque 31 Vi. quemque. Fani. X, 3.