L’EPISTOLARIO DI PAOLO DE BERNARDO 191 15. Responsiva domini Pauli de Bernardo ad duas premissas “). [Vat. c. 106 v ; Vi. cc. 341^.342»-; M. c. 185; L. c. 100]. Iocundum satis michi esset, Amice, ad gratum certamen tecum concurrere, et alternis litterarum comertiis vite huius fastidium preterire. Ex hoc namque duo, ut extimo, comoda provenirent: hinc remedium aliquale animo agitato, inde exercitium profuturum ingenio torpescenti, quibus, ingenue fateor, nil gratius nilque prestantius posset occurere. At ut alias dixisse videor, multa nunc obstant, que olim presto huic se proposito obtulere. Itaque et occupatus circa frivola quedam longe dissimilia huic voto, et aliquandiu di-stractus ab exercitatione liuiusmodi, nec minus impar ingenio ac eloquentia tibi, si congredi tecum nequeo, excusatum haberi queso-Nam, etsi vera sint pro maiori parte que diseris eleganter, scio tamen multa posse obiectis excipi, multa quoque, qui mos in con-troversiis creber est, pro varietate distingui, nonnulla etiam posse subiungi, que etsi non singula saltern queque ostendissent, non omnia semper omnibus convenire. Hec hactenus ad rescripta tua tam verbis quam sententiis redimita. Pro metris autem tuis editis in preconium illius urbis antique, quid aliud tibi visdicam? Placent carmina, laudo factum dignum te, dignum et illa. Sed super omnia miror ingenium tuum venustum et placidum, tam docile ad solutum sermonem, quam ad verba modis et vinculis coartata, quippe qui ante hac non noveram, ut pace tua loquar, te in utroque stilo tantam peritiam habuisse. Vale igitur, Vir admirabilis, et de reditu tuo non minus michi exoptato quam tibi ammodo cogita. Iustinopoli, ij nonas februarii [1368?]. a) Cfr. a pagg. 77, 99-100, 148, 151, 160. 1 Eidem Philippo, Vi. M. L. 2 Vi M. L. michi satis. amice] Vi. cum te. 4 ut] otn. Vi. Vi, comodo. 10 M. L. huiusmodi exercitatione. ac] M. L. et. 12 Vi. M. L. dixeris. 18 tuis] om. Vat. illius] om. Vi. 22 non] Vi. M. om. 24 tuo] om. Vat. 25 L. om. la data.