14 ORIGO CIVITATUM VENETIARUM In quos cum Francorum, Lothoricorum M, Borgodicorum, Lon-gobardorum, Allemanorum ac Suevorum milicia impetum fecit et duriter invasit. Pompeiani terga dantes suum dominum in bello reliquerunt. Pompeius cum Marco Tulio Cato et Cornelia, eius uxore, ac duobus filiis eius Neio Pompeio et Sexto Pompeio et cum 5 Romanorum nobilibus multis, amisso bello, ad Tholomeum, regem Egypti, patriam cui dederat et regnum, fugit. Tholomeus, ut sensit bello Pompeium fugisse et venire ad eius auxilium, suadente Focino et Achila, duobus consiliariis eius, vidente coniuge et duobus natis, eius caput in litore Babilonie fecit truncare. 10 Gneius Pompeius per Mediterraneum mare cum Cornelia matre sua fugit ad terram, que Nuda vocatur. Sextus Pompeius effectus est latrunculus marinus. Cato cum senatoribus fugit ad regem Iubam. Cesar, collecto campo barbarorum, populo scilicet inter-fecto, per mensem persequi voluit Pompeium et Troiam veniens, 15 ibique villanum inveniens arantem, qualis terra esse quesivit, cui Troia esse respondit et, ubi Priami domus fuit, monstravit. Cesar, super Hectoris prudencia motus, ibi oraculum ordinavit et oraciones facere fecit et inde abiens Anthiochie alpes transcendit, Babiloniam venit. cui maiestati Tholomeus obvians caput Pompei 20 presentavit. Cesar tristis de morte Pompei, quod libencius vitam quam mortem dare volebat, Tholomeo dixit: «Non(b> licuit tibi «socrum meum interficere; non(b> licuit, qui tibi regnum donavit, « manum inicere ; an non (b) licuit tibi in regem Romanorum manum « inicere et capite detruncare. quapropter et te iubeo capitali sen- 25 « tencia esse defferre ». paciens ille laborum, Catonem cum senatoribus usque ad regem Iubam persecutus est, cum quibus pu-gnavit .et eos subiugavit ac regem Iubam suspendere fecit, quia contra ipsum arma levavit. Babiloniam iterum rediens cum vi-ctoria, tribus annis moratus est W> cum Tholomei sorore pulche- 30 rimaw, Cleopatra tos ibique navigium fecit et Marcum Anthonium ad Neium Pompeium debellandum misit, qui Nude habitabat. Iterum Agripam cum aliis galeis post Sextum Pompeium subiu-gandum ire precepit. Cesar Romam rediens cum victoria habita, (a) D Lothonicorum (b) D no (c) D perfectus (d) D om. est (c) D soro-rtm pulcheriraam (f) DS deopatra Sa corr.