90 ORIGO CIVITATUM VENETIARUM beati, sic misertus est ad Adam, qui contraxit de tenebre inferni, cum reddit lumine splendoris. Deus, quod Deus est permanente, fuit et est et erit cum divinitate regnandtim, quod est semper sine fine perhenni. respiciens Adam cognovit, cum altissima voce dixit: «ecce qui me plasmavit». erectis manibus iustorum ad 5 eum dicebat : « Miserere mei, Domine, quia te visuri sumus : libera « nos de vis inferni, qui portas hereas confregisti et visitasti infer-« num et dedisti nobis lumen, ut viderem te, quod est in penis « tenebrarum, quod vellum templi scissum est a summo usque deor-« sum ». tam petre et monumente aperte sunt: multa enim san- io ctorum corpora, qui dormierunt, surrexerunt. tam Arabes Arme-norum tam per fide et operationis ortodoxi et primi illorum elegit Deus ad se convertere, sed persuasum est Grecorum genere, quod fide vera et studentes ecclesie perseveratores per spiritali sen-sum custodientes sunt seu vasores omni bonitate seu sapiencie; 15 ars diverse illis repleverunt et potentie rerum multitudinis seu in-numerande exigunt. non enim potest numerari, quod dictum est per propheta Davit : « magnus Dominus noster et magna virtus « eius et sapiencia eius non est numerus ». obtime nostis, fratres, cognoscentes qui corde fortiter tenet catholicam fidem veritatis. 20 obstupentes sunt genus Ebreorum, quod unum Deum illi inter-pellandum est. hereticorum non tenendi sunt fidem sancte Trinitatis. Greci gens ita illis vincendum est inimicos veritatis. Deus unus est Pater, Deus unus est Filius, Deus unus est Spiritus sanctus, non tres Dii, sed unus est Deus: tres in vocabulis, unum 25 in divinitate substancie. quod enim arbor est radice, Ugni, folia et fructu. sed disputavit Annathasius episcopus per quicunque salvus esset, et Ieronimus item exposuit, dicens : « ergo, si unum sunt, omnes incarnati ». ita igitur ei dicebat. non dicit Ieronimus : «non solum Christi pertinet caro», namque aliud est 30 anima, aliud est caro, et una est anima, sed aliud anima agit, aliud racio. anima vivit, racio sapit, et ad anima pertinet vita, ad racio pertinet sapiencia, et tamen nec anima sine racio, nec racio sine anima, et cum unum sunt, anima sola suscepit vitam, racio sola suscepit sapienciam. sic et Pater et Filius, licet unum 55 sint, et unus Deus sit, ad solum Christum pertinet caro, sicut ad so-