‘4 ORIGO CIVITATUM VENETIARUM vitatem constituit et homines insimul habitare fecit, in qua etiam ora-culum edificavit, inde Neptunia menia appellavit. que postmodum a Trovilo, eius nepote, Troia appellata fuit, que paulatim crescens ad immensam magnitudinem devenit. deinde relique silvestres gentes ab eis exemplum accipientes in unum convenerunt et sic civitates 5 et castella fecerunt. post multum vero tempus divicias superbiasque facientibus, postea bellis nascentibus, Memorion, ab obsidionew Athenorum rediens Troiamque perveniens, Casandram, Priami soro-rem, subripuit secumque portavit, de qua postea fìlios genuit. Pria-mus sibi Ecubam matrimonio copulavit, de qua Hectorem, Trovilum, 1 o Paridem et alios liberos habuit. que, cum gravida esset et nondum puerum peperisset, sompniavit se quandam facem concepisse, cuius igne totam civitatem videbat ardere, que retulit Priamo, ille autem precepit, ut stultorum est consuetudo virorum, quicquid ha-bentW in corde, patefacere mulieri, quidquid ipsa pareret, sibi festi- 15 nanter aduci, quia volebat, edam si lapis esset, terere ventoque proi-cere. tempore pariendi expleto, Ecuba, ut mosW est matrum plus se diligere filium, peperit et vocavit Paridem ipsum et occulte suo vacario in nemore iussit ad nutriendum dari et iacintum pulche-rimum manutergio involutum presentari fecit Priamo, quem ut 20 vidisset ventoque sufflavit. bovarius autem predictus custos delicate nutrivit puerum, ut debebat, suum dominum, qui, ut crevit, secum ad armentum portavit, eique totum armentum(d) gregemque commisit. grege vero ilio custodiente, duodecim latrones insultum fecerunt ac vitulos necare ceperunt, in quos irruit eosque prostravit et 25 spolia eorum presentavit. inde ille gaudens securus eiusque gre-gem commisit. parvo post transacto tempore, cum<'> quidam vicini sui gregis taurus suo cucurrisset in prelium et accidisset ut suum vicisset vicinum, ille nempe recte diiudicans florum coronam vic-toris imposuit cornibus. victus improperium taurus in longinquis 30 recessit et, maioribus arboribus, quas movere nequibat, innixus, circa ipsas tam diu pavit, quam usque eas cornibus movere po-tuit : deinde ad gregem rediit et de victore victoriam habuit. moxque Paris de suo capite diadema^ abstulit et illius fronti con- (a) S obsidlne (b) £) habere (c) DS mox (d) DS ornamentimi (e) D om, cum (f) 5 dlademam