MÀUROCENI L IB. III. 309 cino in litore erexit, quse ipfarnm triremium tormentis fummo impetu disje&a eft, propugnaculumque ad portum Veneti ftruxere , quo maris aditus ab hoftium injuriis tutus pate-ret : quae res ad urbis falutem fummo momento fuit. Nam Camillus Urfinus a Tranio cum tribus rriremibus fubiidio fupervenit , fecumque Angelum San&ocorcium , virum ftre-nuum , atque arte elaboratorum ignium inventorem, duxit, cujus ope inje&us in vineis hoftium ignis, pabulum ad flam-mas alendas farmentorum materia fuppeditante , omnes fere illius vi abfumpre funt j ita ut ad illas reficiendas, atque in-ftaurandas multum laboris, ac temporis opus fuerit j alliduis prefertim tormentorum iólibus , qus e duabus turribus dif-plodebantur, hoftibus male habitis, ac perturbatis. Tandem poft multos labores cominus moenia quati coepta, ftratis mul-tis partibus, aditus patefa&us : no&u milites , atque oppida-ni disje&a farcire aggredì, intercludere hofti vias, dejeótam in fofl'as materiam intus, qua fe tuerentur, comportare : ma-gnus civium ardor , incredibilis ad muñía militaría obeunda militum folertia : in mulieribus quoque ipfis generofus animi ímpetus emicabat, quo pro moenibus milites incitabant, pro-prioque commeatu juvabant : ftrata etiam ipfa, ac pul vinaria ad munimenta reparanda impendebant. Vaftius milite adori-ri urbem non aufus eflet j ni morie pcrrafus, multarumque rerum inopia ada&us eventum experiri fatius, quam re infesta , regredì ftatuilfet . Itaque magno impetu urbem aggre-dientem intrepide milites cxcepere , multorumque cxde pul-fus inceptum pretermitiere coaótus fuit quodque vi minime obtinere potuerat, obfidione confequi poife ratus, undi-que urbem circumlidere ftatuit. Verum ex ea bellandi ratio-ne cum multa fuis copiis incommoda accederent , lenteque ftipendia perfolverentur , feditiones, ac tumultus inter milites , & precipue Italos pedites orre, quorum major pars, re-li&is fignis, in oppidum conceifere , Venereque militile ad-fcripti, ne obfeffis incommodo eilènt , mari Tranium mitte-bantur. Dum tranfveherentur, dux triremes maris, ac pro-cellarum impetu disjeóbe , atque propinquis litoribus illifàe ; cujus eventus rumor, cum ad hoftium caftra perveniiìèt, Hi-fpanorum manus ad predam ex naufragio colligendam ac- cur- 1519 Camillus Ur/ìnus ad fubfidium Monopoli-tanorum. Vajtìus a Monopoli-tanti reji-clus.