78 HISTORIAE VENETAE 1555 qui Amalphim incolebant, cum peregrinas merces orientalibus antea non vifas conveherent, gentis benevolentiam, Regifque gratiam adeo fibi conciliaverunt, ut tutus ad illos aditus quo-eumque libuiffet pateret. li domicilium fibi in urbe petiere . Locus in ea parte , quam reliqui Chriftiani habitabant , am-pliifimus defignatur , negotiatorum sere pro foribus baiilicie Dominica; refurredionis , fub jadu fere lapidis , coenobium perpetuai Virgini Dei Genitrici Mariae dicatum extruunt j nihil, quod vel ad coenobitarum commodum , vel ad fuse gentis fuf-cipiendos hofpites attineat , pr^termittunt ; ex Italia Abba-tem , ac monachos traducunt ; a Latinorum inftitutione cceno-bium de Lat/na didum . Ad mulieres quoque excipiendas alterum coenobium erigitur, ac Marine Magdalena infcribitur. Xenodochium praeterea in eorum gratiam, qui , peregrinatio-ne fufcepta, cum ad iàndiffima loca appuliifent, egeftate, ac calamitate conflidabantur, exsedificatum , quibus vidui , ac tegumento neceifaria ab inftitutis coenobiis fuppeditabantur , Divo Joanni Baptiibe dicavere , quod ad eum faspe locum Zacharias, magni Vatis pater, divina meditaturus accederet ; vel, ut Wilhelmus Tyrius , metropolitans Archiepifcopus , ac regni Hierofolvmitani cancellarius, icriptum reliquit, divo Joanni , qui genere Cyprius , cum Alexandria Patriarcha , Phoca Imperatore , creatus eilet , quod omnia fua liberaliter pauperibus largiretur, Mifericordis, five Eleemoiinarii nomen eft fortitus. Utcumque fe res habeat, fatis conftat , in celeberrima Godefridi expeditione Gerardum ejus xenodochii ma-giftrum cum fociis nonnullis anno circiter centeiimo fupra milleiimum, amidum , ac ritum , quo nunc ejus ordinis mi-lites utuntur, primum fufcepiife . Id inftitutum a Hierofoly-mitano Patriarcha , ac Pontince Maximo probatum , brevi adeo coaluit , ut viri nobilitate infignes ex longinquis pro-vinciis religionis caufa Hierofolymam accedentes , votis nun-cupatis , cum religionis chriftianie hoftibus irreconciliabiles , perpetuafque inimicitias habituri , illi fe fe adjunxerint , in-gentefque opes Principum liberalitate fint confecuti j Reges Hierofolymitani eorum virtuti arces , atque oppida limitanea tuenda commendaverint. Verum Chriftianorum rebus in Syria nutantibus , Hierofolymis a Saladino Turcarum Principe captis,