279 et sibi eligant capitaueura et Vicarium de terris et locis nostris, qui placeant nostro dominio. Concedinius insuper, quod Consilium Comunitatis Cadubrii, possit Statuta, quae non veniant in di-minutionem Status nostri Dominii, concedere, et condita corrigere et reformare prout melius visum luerit statutisque, et provi^ionibus derogare et ea abrogare prout humiliter petierunt. Concedinius etiam, quod ipsa Statuta Ordina-menta, provisiones, reformationes, et consuetudines Cadubrii tarn facta et factae, fìenda et fiendae de-beant, inviolabiliter observari, et secundurn ipsa statuta ordinamenta, provisiones, et reformationes ac consuetudines debeat jus redi, tarn in civilibus quam in criminalibus, ubi essent ista Statuta, Ordina-inenta, provisiones, et reformationes, ac consuetudines ubi vero predicta cessarent, jus comune ser-vetur et servari debeat sicut humiliter suplicaverunt. Praeterea ad supplicationem nobis porrectam contenti sumus annuere, quod rotohis aliqui balla-rum et sachonum habeant acceptatum, sed quod ballae et sachoni et alia mercimonia in rotulo va-dant et dividantur, ut alias fuit observatum per omnia ad capitulum vero continens quod dominatio nostra dignent omnes jurisdictionem, immunitatem et libertatem Cadubrii et Caprilis et venarum a ferro, observare et facere observari ac omnes honores jnrisdictiones illesas custodire, et eas non separare vel modo aliquo abdicare, ab ipsa Contrata Cadubrii, sumus contenti concedere, prout petitur et in dicto capitalo continetur. Ad capitulum autem hujus continentiae, videli-