291 I PLAGI DEL BARLEZIO 157 Liv. XXX, 29. 5—6 [Hannibal] nuntium ad Scipio-nem misit, ut conloquendi secum potestatem faceret. Scipio cum conloquium haud abnuisset, ambo e composito duces castra protu-lerunt. . . Liv., ibid., 29. 8 Ibi in medio locus conspectus undique, ne quid insidiarum esset, delectus. Liv., ibid., 30. 1—2 Submotis pari spatio armatis cum singulis interpretibus congressi sunt. . . Paulisper alter al-terius conspectu, admiratione mutua prope attoniti, conticuere. Liv., ibid., 3o. 24 Est quidem eius, qui dat, non qui petit, condiciones dicere pacis. Liv., ibid., 32 In castra ut est ventum, pro-nuntiant ambo, arma expedirent milites animosque ad supremum certamen, non in unum diem, sed in perpetuum, si felicitas adesset, victores. Roma an Carthago iura gentibus daret, ante crastinam noctem scituros ; neque enim Africani aut Italiani, sed orbem ter-rarum victoriae praemium fore ; par periculum praemio, quibus ad-versa pugnae fortuna fuisset. Nam neque Romanis effugium ullum patebat in aliena ignotaque terra... Ad hoc discrimen procedunt postero die.. . duo longe clarissimi Bari., ibid., X, 127 Igitur ipse [sc. comes Iacobus] aciem egressus. . . Castriotuin. . . appellavit, invitans rogansque eutn ut secum colloqueretur. Cuius ser-monem colloquiumque Scander-begus. . . haud abnuit. . . Ambo itaque duces extra castra prodiere. Ibi in medio locus conspicuus undique, ne quid insidiarum esset, delectus. Ubi, summotis pari spa-cio armatis, congressi sunt. Comes Iacobus conspectu Scanderbegi admiratione prope attonitus con-ticuit.. . Bari., ibid., XI, 134 v.—130 v. Scio enim eius qui non petit esse leges dicere pacis. Bari., ibid., 129 v. — 130 v. Hoc facto, pronunciant ambo, arma expedirent milites animosque ad supremum certamen, non in unum diem, sed in perpetuum, si foelicitas adesset, victores. Iu-hannes dux an Ferdinandus rex iura Appuliae daret, ante crastinam forte noctem scituros ; uni-versae Dauniae Calabriaeque re-gnum victoriae praemium fore ; par periculum praemio quibus adversa pugnae fortuna fuisset. Nam neque Albanis effugium ullum patebat in aliena terra ignotaque. Ad hoc discrimen procedunt postero die duo longe strenui