285 I PIyAGI DEI. BART.EZIO 151 quae in faucibus Umbriae oppo-sita erant, venisse ex proelio nun-tiantes caesos hostes. Et primo magis auribus quam animis id acceptum erat, ut maius laetius-que quam quod mente capere aut satis credere possent, et ipsa cele-ritas fidem impediebat, quod bi-duo ante pugnatum dicebatur. Litterae deinde ab L. Manlio Acidino missae ex castris adferuntur de Narniensium equitum adventu. Hae litterae per forum ad tribunal praetoris latae senatum curia ex-civerunt, tantoque certamine ac tumultu populi ad fores curiae concursum est, ut adire nuntius non posset, sed traheretur a per-cunctantibus vociferantibusque, ut in rostris prius quam in senatu litterae recitarentur. .. In senatu primum, deinde in contione litterae recitatae sunt ; et pro cuius-que ingenio aliis iam certum gau-diuin, aliis nulla ante futura fides erat quam legatos consulumve lit-teras audissent. Liv., ibid., 51. 1—12 Ipsos deinde adpropinquare legatos allatum est. Tunc enim veró omnis aetas correre obvii, primus quisque oculis auribusque hau-rire tantum gaudium cupientes ; ad Mulvium usque pontem continens agmen pervenit. Legati — erant L. Veturius Philo, P. Licinius Varus, Q. Caecilius Metellus — circumfusi omnis generis hominum frequentia in forum pervenerunt, cum alii ipsos, alii comites eorum, quae 1 Errore nel testo: impediebant, 8 Così nella I ed. Deos superosque fatigavere. Tarn sollicitae ac suspensae ci vitati fama incerta primo accessit, duos Di-brenses equites in castra, quae ad fines et in faucibus Epiri oppo-sita erant, venisse ex proelio, nun-ciantes caesos hostes. Quod primo magis auribus quam animis acceptum fuit, ut maius laetiusque quam quod mente capere aut satis credere possent, et ipsa etiam celeritas fidem impediebat *, quod biduo ante pugnam dicebatur. Litterae deinde a Tanusio missae ex castris afferuntur de Dibren-sium equitatuuin2 adventu. Eae litterae per forum perlatae in curiam omnes exciverant, tantoque certamine ac tumultu populi ad fores curiae concursum est, ut adire nuntius non posset trahe-returque a percunctantibus vociferantibusque, ut in forum prius quam in curiam litterae recitarentur. Postquam vero litterae etiam in curia recitatae sunt et pro cuius-que ingenio aliis iam certum gaudium, aliis nulla ante futura fides esset, prius quam nuncios ca-strorum praefecti vel litteras audissent. Ipsum deinde appropinquare praefectum castrorum allatum est. Tunc enimvero omnis aetas currere obvii primus quisque oculis, auribus haurire tantum gaudium cupientes, ad milliare usque extra portas civitatis continens agmen pervenit. Praefectus castrorum erat Tanusius ; circuri-fusus omnis generis frequentia in forum pervenit, quum alii ipsum, • ' -r:-2 1 . ... • ’..., ,1.. . ,'J t