l6o FRANCESCO FAI,L 294 aut imperium orbis terrarum, nihil aut in metum aut in spem medium, ostentatur. Cum maxime haec imperator apud Carthagi-nienses, duces suarum gentium inter populares, pleraque per interpretes inter immixtos alienígenas agerent, tubae cornuaque ab Romanis cecinerunt, tantusque clamor ortus, ut elephanti in suos, sinistrum maxime cornu, verte-rentur, Mauros ac Numidas. Ad-didit facile Masinissa perculsis ter-rorein, nudavitque ab ea parte aciem equestri auxilio. Paucae tamen bestiarum intrepidae in hostem actae inter velitum or-dines cum multis suis vulneribus ingentem stragem edebant. Resilientes enim ad manípulos veli tes ... hi quoque in suos dex-truin cornu, ipsos Carthaginienses equites, in fugam verterunt. I,ae-lius ut turbatos vidit hostes, ad-didit perculsis terrorem. Liv., ibid., 34. 1 Utrimque nudata equite erat Punica acies, cum pedes concur-rit, nec spe nec viribus iam par. Liv., ibid., 34. 3—13 Igitur primo Ímpetu extemplo movere loco hostium aciem Romani. Ala deinde et umbonibus pulsantes, in submotos gradu illato, aliquantum spatii velut nullo resistente incessere, urgentibus et novissimis primos, ut semel motara aciem sensere, quod ipsum vim magnam ad pellendum hostem addebat. Apud hostes auxiliares ostentatur ; Galli proprio atque insito in Italos odio accenduntur ; Iaguribus campi uberes Italiae de-ductis ex asperibus montibus in spem victoriae ostentantur ; aliis: aliae spes ac metus iactantur.Appu-lis moenia patriae, dii penates, sepulchra maiorum, liberi cum pa-rentibus, coniuges pavidae aut excidium servitiumque aut vi-ctoriam et Appuliae imperium, nihil aut in metum aut in spem medium, ostentatur. Cum maxime haec imperatores et duces exer-citus hincinde suarum quisque gentium ad suos milites agerent, tubae cornuaque ab Albanis cecinerunt, tantusque clamor simul [f. 130] ortus est... equi... in sinistro maxime cornu converte-rentur. Italis addidit facile Moses et Giuri/.a perculsis terrorem, nudaveruntque ab ea parte aciem equestri auxilio. Pauci tamen equ-orum cum tormentis in hostem acti inter scloponariorum scorpio-nariorum et peditum ordines, multis acceptis vulneribus, ingentem suorum stragem edebant. Nanque dextero cornu ipsorum Gallorum equites in fugam verterunt. Rex Ferdinandus, ut turbatos vidit hostes, addit pulsis terrorem. Utrinque equite nudata erat Appula acies, cum pedes con-currit, nec spe nec viribus par. Igitur primo impetu extemplo movere loco hostium aciem Albani. Ala deinde et umbonibus pulsan-tes, in summotos gradu illato aliquantum spacii velut nullo resistente incessere, urgentibus et novissimis primos, ut semel