15» FRANCESCO PALI. 292 duces, dúo fortissimi exercitus, multa ante parta decora aut cu-mulaturi eo die aut eversuri. An-ceps igitur spes et metus misce-bant ánimos; contemplantibusque modo suam modo hostium aciem, cuín non oculis magis quam ra-tione pensarent vires, simul laeta simul tristia observabantur. Quae ipsis sua sponte non succurrebant, ea duces admonendo atque hor-tando, subiciebant. Poenus sede-cim annorum in terra Italia res gestas, tot duces Romanos, tot exercitus occidione occisos, et sua cuique decora, ubi ad insignem alicuius pugnae memoria militem venerat, referebat; Scipio Híspanlas et recentia in Africa proelia... Ad hoc conloquium Hannibalis, in secreto habitum ac liberum fingenti, qua vult, flectit; omina-tur, quibus quondam auspiciis patres eorum ad Aegates pugnave-rint Ínsulas, ea illis exeuntibus in aciem portendisse déos: adesse finem belli ac laboris; in manibus esse praedam Carthaginis, reditum dornum in patríam ad parentes, liberos coniuges penatesque déos. Celsus haec corpore vultuque ita aeto, ut vicisse iam crederes, dicebat. Instruit deinde primos hastatos, post eos principes, tria-riis postremam aciem clausit. Liv., ibid., 33. 1—16 Non confertas autem cohortes ante sua quainque signa instru-ebat. sed manipulos aliquantum principes, duo clarissimi duces, duo fortissimi exercitus, multa ante parata decora aut cumulaturi eo die aut eversuri. Anceps igitur spes et metus miscebant animos ; contemplantibus modo suas 1 modo hostium acies, cum oculis magis quam ratione pensarent vires, simul laeta simul tristia observabantur. Quae ipsis sua sponte non succurrebant, ea duces admonendo atque hortando subii-ciunt. Scanderbegus primo de-cem et octo annorum spacio in terra Asiatica, Macedonica, Thra-cia et Epiro res gestas, tot duces Turcarum et Macomethanae se-ctae tot exercitus occidione occisos et sua cuique decora, ubi ad insignem alicuius pugnae memoriam venerat, referebat; comes Jacobus in Piceno, Appulia et Italia re-centia praelia. Ad hoc colloquium Castriotus in secreto habitum, ac liberum fingenti qua velit flecti ; ominatur, quibus quondam auspiciis patres eorum pugnaverint ad Mocreum, Tumenistum et Mo-drissum, ea illis exeuntibus in aciem portendisse Deum: adesse finem belli ac laboris, in manibus esse praedam Gallici Piceninique exercitus victoriam, reditum do-mum in patriam, ad parentes, liberos, coniuges penatesque deos. Adeo celsus haec corpore vultuque ita laeto, ut vicisse iam crederes, dicebat. Instruit deinde primos pedites, scloponarios, post eos scorpionarios ac sagittarios cum 1 Nella I ed. erron. : duas.