284 HISTORIAE VENETAE decem conventibus , quas communitates vocant , conftat. Penes eos fumma reipublics , jus bella, paces, foedera, ac quidquid ad publicam rcm fpedat, fuffragiis decernendi. In prima vigintiquinque , in fecunda viginti odo , in tertia quindecim iuffragia adnumerantur , ut cunda odo ac fexa-ginta fummam arquent. Ex iis concilium ( Dietam vocant) confkitur : tres in eo pr&fides totidem fcrib# ( bini pro quoque pago leguntur ) ut, fi horum fuffragia addas , qua-tuor ac feptuaginta in univerfum cenfeantur , cx quorum majori numero omnibus de rebus dccernitur. Pagorum prs-fides certos homines , qui cum Principum miniftris ad eos ventitare afluetis agant, deligunt. Si quae amplexanda exifti-ment, novem ac viginti viros ad communitatum, ut vocant, fcntentias exquirendas mittunt . Ab iis ad concilium majus rcfcrtur, penes quos deliberandi , ut diximus, facultas eft. Bis in anno junio menfe divi Joannis , januario divi Pauli feftis dicbus convcniunt . Aliud extra haec tempora minus confilium cogcre confucvere, quod fex ac triginta viris con-ftat, Vtttacum appellant. In id, fi quid extra dieta: tempus petatur, coeunt , dc poftulatis referunt , exquifitifque communitatum fententiis deccrnunt . Ingenium gentis cjufmodi eft, ut faepius plebis arbitrio, quam ratione regatur . Loco-rum , fterilitatc infecundo folo multarum rerum egent ,• auri in primis appctcntes atque avidi. Ac licet Hclvetioruin infti-tuta immitati , reipublics quamdam formam retineant, atta-men amnibus , montibus , ac vallibus inter fe difcreti ac disjundi, pro' variis quoque ftudiis ac rationibus non modo inter fe nonnunquam diffident, verum farpius privato nimium addidi commodo, officium in republica tuenda deferunt. In Hifpanos , & Gallos non eodem modo affedi funt. Aiii-dua quoque commercia inter eos ac Infubres funt, ob ea qus cx Germania per Lcpontiorum fines in Comenfem lacum influunt. At in Gallos, vcl ob opimas penfiones atque beneficia a Regibus accepta , vcl quod eorum prsfidio libertatem facilius tue-ri porte libi perfuadeant, mirum in modum proclinati funt > ut iuperiori anno , obfiftente licet Petro Henriqueo , Fuentano comite, lnfubrum gubernatore, focdus cum Henrico , uti an tea anno M.D.XXI. cum Francifco pcpigerant, fanxcrint. Cum Vene-