— 163 — morboque in dies magis invalescente, eo devenit, ut ex medicorum consilio non amplius mensis spatio vitam esset producturus. Quod ipse ex fratre minore (quem alterius gratia domi meae detinebam) resciscens, arrepto statim itinere, in patria se in carissimae matris gremio, nisi aliter Deo videretur, aiebat moriturum. Quam acerbus mihi casus il!e fuerit, iudicet is, qui nouerit tales Geosfraphiae sculptores in Italia paucos reperiri. Accessit hisce miseriis illud etiam, quod dum Patavii superiore aestate essem, oblatus mihi fuit Geimanus quidam, e Prussia oriundus, satis huic meo operi conveniens, quem ego mecum pro necessitate qualicunque pacto Bononiam conduxissem; nisi infelix il le, altero, postquam mihi innotuerat die, quae prima Augusti erat, in aquas nätandi causa abiens, vino quo ventrem onerarat, plus iusta aquae copia diluto, se ipsum malo suo fato enecasset. Taceo nunc alterius cuiusdam Venetus et nomen consulto et miseram conditionem, qui pluribus aliorum laboribus egregie absolutis, e in primo opere vel Tabula geographica quae rneo nomine celabat, artiticium cum sensibus misere perdidit, et nominibus locorum urbiumque pro iudicio suo obscoene immutatis, eo tandem dementiae progressus est, ut a suis necessario vinculis costringeretur. Venit demum ad me decima Decembris anni proxime elapsi Amadeus Joannis Amstelodamus, omnium adhuc qui mihi unquam laborarunt artificiosissimus. Ille pau-culis istis usque ad Natalitium salvatoris nostri diebus Tabulam unam Principatus Citra Regni Neapolitan! a prioribus inceptam egregie absoluit. Sed tertia a sanctissimo Christi natali die ex longa viarum quas Augusta in Italiam per Romani et Regnum neapolitanum fecerat, incommoditate, maligna correptus febre, undecim circiter diebus lecto affixus, sexta januarij sequentis, qui dies Epiphaniae sacer erat, acceptis S. Romanae Ecclesiae, pro more, ritibus, catholice mortem cum vita commutavit. Cuius mors tanto maiore me dolore affecit, quanto illius exopinatus adventus et praeclara Iaborandi industria mihi gratior fuerat. Veruni ut tot artificum morte plurimum damni accepi atque sustinui; sic maxima in obtinendis Italiae provinciarum delineationibus, commoditate, nec id absque ingenti meo labore sum gavisus. Cum nihil ita reconditum fuerit, quod lllu-strissimorum Cardinalium, Principum, summorumq. Virorum intermedia opera, de quibus suo loco et tempore gratissimam memoriam facere decrevi, non obtinuerim. Constituimus namque non solum illos, ex quorum descriptionibus plura congessimus, sed hos etiam, quorum ope et auxilio illae delineationes ad nostras manus devenerunt, curii laude nominare. Neque enim ego me curiosa nimis diligentia tota Italia discurrisse profiteer, cum praeter gravissimos sumptus, quos illa res exigeret, ad illud unitis hominis aetas nequaquam aut vix sufficiat. Sed hoc non iniuria gloriari possum, me ex tot particularibus delineamentis accuratissimas locorum distantias et certissimam lonjjitudinum et latitudinum dimensionem, quantum Geographus assequi possit, in hac nostra Italiae descriptione collegisse ; ita ut Tabularum inter se congruentia aperte conspiciatur. Id quod maximo sane labore ex tot diversis et a se non parum discrepantibus aliorum delineationibus praestare sum conafus. Quin et hoc semper egi, ut ex singulis totius Italiae regionibus, terrarum, urbium, castro-rum, locorumque omnium vera nomina, ab ipsis dominiorum principibus, civitatum primoribus et scriptoribus etiam reciperem; ut suppWis, si quae meae descriptioni deesse viderentur, nominibus, tabulas ite absolntas in partes quasque suas ablegarem, quo a loci peritioribus debito magis ordine et loco disponerentur. Qua tanta diligentia hoc obtinuisse mihi videor, ut nihil meae huic Geographiae deesse, nec in illa intolerabiles tot errores conspici, quot in Merca-toris, Ortelij aliorumque Italiae descriptione passim animadverfuntur, nusim ingenue profiteri. Quantos vero hac in re sumptus fecerim. quot vigiliis, molestiis et periculis hoc opus pene confecerim. nemo est, nisi expertus, qui facile crediderit. Unde non est quod negligentiae adscribant nonnu'li, a quibus toiies pro hac mea Italia evul