IV. — PREFAZIONI ALLE “TAVOLE DEL PRIMO MOBILE A) Edizione latina 1604 — “ Io Antonii Magini Patavini Mathematicarum in almo Bononiensi gymnasio Professoris Tabulae Primi Mobilis quas Directionum vulgo dicunt. — Venetiis apud Damianutn Zenarium MDCIIII [La licenza ecclesiastica per la stampa è del 6 novembre 1603; la dedica a Rodolfo II, di Bologna 6 febbraio 1604]. NelTavviso : “ Io Antonius Maginius patavinus benevolo lectori „ sono spiegate le ragioni del ritardo col quale l’opera appare. Precedono sei righe senza importanza, indi : “ Quod autem a tot annis promissum hoc Directionum opus iam primum non ediderim, effecit parti.m non oblata mihi satis commoda Thypographi cuiuspiam occasio, partim meum in aliis oper bus, quae una ad finem perducere conabar, promouendis studium. Nam uno quasi eodem-que tempore et praesens hoc opus et illud Primum Mobile, necnon alium de Instrumentis Mathematicis Librum. cuius'quaedam adhuc prò sculptura restant imperfecta, et totius Italiae Geographiam, quotidiana Gymnasii cura non parum insuper distractum, continuo urgebam. Nec vero incassum omnino laboravi; nihil enim de Primo Mobile, nisi matura Bibliopolae, cui illud commisi, et cura et editio desideratur. Italiani autem hanc nostram ad quinquaginta et quatuor Tabularum perfectionem, solis sex adhuc prò sculptura reliquis, hucusque perductam, tot fluctuantium adversitatum procellae disturbarunt, ut malo mio fato vix unquam me tot molestiis circumuentum ad linem aliquem perventurum sperarem. Vt mirum nemini videri debeat nos Italos parum in Geographia prò sculptorum in Italia inopia profìcere. Ego, cum primum hanc Italiae describendae prouinciam suscepi, Arnoldum quendam de Arnoldis Belgam habui, qui non exiguam tabularum partem, quinque plus minus annis, quibus meis sumptibus domi meae vixit, praeter nonnulla Instrumenta matematica, postremo etiam anno a fratre suo Jacobo non parum adiutus, confecerat; nec tunc quo minus omne nego-cium praesto absolverem, quicquam me, nisi locorum aliquot designationes, quas summo labore consequi tandem vix potui, detinebat ; cum ecce tibi quidam fortunae meae invidus, qui Senis aliorum Geographias depravatim resculpi curat, uberius Arnoldo huic meo stipendium polli-citus, ipsi auctor fuit, ut, ruptis quibus mecum astringeretur promissis et pactis, ad se quam-primum perveniret ( 1). Quod ego hominis non satis ingenui factum ubi rescivi, eundem amice, per nobilem quendam Senensem, qui mihi tum operam dabat, sed frustra monui, ne indigna hac iniuria me afficeret, praesertim cum nihil ipse novi, quofl festinatione indigeret, afferret ; sed aliorum descriptiones imitando, errores erroribus accumularci. O ihdignum facinus, auctores tot impensis, tantis vigiliis et laboribus, tam longo tempore se ipsos distrahunt, ut gloriam et fructum aliquem suorum operum nanciscantur: quando nonnulli, cuius alteri potius rei, quam libris nati homunculi, nullo naturae legum fideique habita ratione hoc solum agunt, ut prò libidine sua, maximo auctorum damno, nummos accumulent, et vero etiam non raro asse-quuntur. Quid multis ? Arnoldus ille hominem fastidiens non multo pcst Romam abiit; constitue-ratque una cum fratre quamprimum ad me redire, ut sculptura huius mei operis omnimode a se absoluta gloriola et nomine laetaretur, sed mors consilii executionem antevenit. Alter tamen ille Jacobus, ultima demortui fratris voluntate cognita, Bononiam venit et sex illis men-sibus quibus mecum fuit, sedulam et convenientem huic meo labori navavit operam, cum per valetudinem et Romae et in itinere contractam, prò debili sua complexione in hecticam incidit, (i) Cfr. indietro cap. Ili, § 3.