35 pus desit, exponendis saltem deesse. Habemus omnium fere gentium documenta, de re vero, ut plurimum, publica imperitantium: haec domestica matrum senumque doctrina humanitatem propius tangit: inde bello paceque gesta, hinc populorum indoles elucescit. Neque dubium, qui populo bene velit, ab his cognoscendis initium capere debere. Sunt prorsus haec rudimenta quasi fundamen, cui omnis legum, praeceptorum, opinionum, in qualibet gente moles super-struenda videtur. Ast cum in latissima regione, quae ab Istro ad verae Graeciae fines inter duo maria patescit, in-numerae tribus vario vel eodem tempore habitarint, pluri-marum, puto, quaedam in lingua, moribus, memoria vestigia remanserint; magnam in iis colligendis tum prae-cipue gratiam doctorum hominum inibis, quum, quae optime cecineris, ea, unde et a quibus habueris, brevi commenta-tione indigitare velis; quo facto non solum diversorum, planitiei, littorum, montium incolarum ratio magis patescet, sed complura de eorum victu cultuque, memoratu digna, afferendi facultas erit. Ego vero persuasissimum habeo successions regnorum sufficienter notas, hominum plerosque incognitos versari : nec nisi indagandis linguis traditioni-busque ad eam illorum cognitionem aditum fieri, sine qua leges bonas fieri posse vix video. Il Ferrich a lui: ......Hoc re Certum ipsa, Illyricis superesse in gentibus et nunc Perveteres quosdam sine lege, sine ordine rhythmos, Quos quandoque meis audivi ipse auribus alta Voce ab ruricolis sexus utriusque per agros Cantari. At quisnam corruptos verteret, ante Quam quis ad incudem revocans aerugine ab omni Perpurget sapienti arte, et medici vice fungens?