38 Primis contrahitur: maternos atque paternos Addiscunt primum, quae magna est copia, cantus: Dein alios quos in pagis audire remotis Contigit, inque dies, siquos facundia praesens, Inter eos quum factum oritur memorabile, fundit. Ignoretque licet structuram carminis auctor, Mensuram ad justam excudet versus tamen omnes. Ex his historicus prudens et naris, ut ajunt, Emunctae multa utiliter spectantia ad hujus Annales populi mediocri posset opella Colligere. Hi decantati pene omnibus horis Ad veteres mores perlonga aetate tenendos Multum contulerunt: hinc ritus non modo gentis, Sed choreas ludosque remota ad tempora longe Spectare haud dubium est. Vires testantur in illis Corporeae, vel dexteritas; quis majus eodem E septo spatium saltet, cursuque volucri Quis praeverti alios valeat, praegrandeve saxum Quod tolli vix possit humo, cui longius ab se Victrici dabitur dextra protrudere in auras. .....Qui lumina casu Amisere aliquo, victum sibi quaerere tali Arte student, fugiuntque notam furisque malique; Inque viis permulta ex tempore, nec mala fundunt Ad nutum poscentis carmina. Quodque negavit Horum oculis natura, id concessisse videtur Ingenio; vivisque calescit imaginibus mens, Ipsa colorantur queis carmina. Porro redundant His veteres cantus; ratioque vel ipsa loquendi Asiacae est similis. Marco de rege canentem (Hunc inter primos heroas fama reponit) Audisse haec memini: « Rex ipse, et regia Marcus « Progenies sedet altus equo; colubro utitur uno « Pro fraenis, alio cessantis terga flagellai ».