37 Infixa utriculo spargat ni tibia cantum, Haud ante incipiunt choreae. Antiquissima porro Ilia eadem quae simplicior: longe omnibus unam Hanc tamen anteferunt aliis, quae tendit in orbem. Femina virque una nullo discrimine juncti Se manibus capiunt: et primum volvere lente Se circum incipiunt nutantes, inde figuram Circulus amittit (choreae ducis id tribuendum Ingenio), et modo fit quadrati forma, modo ovi Oblongam in speciem se mutat, littera nunc fit Sibila serpentum referens, modo diditur orbis In totidem paria, et bini tunc scilicet omnes Vir mulierque pedes agitant: summoque is habetur In pretio qui plus aliis se obdurat ad illos Enormes saltus queis ipsa haud femina parcit, Motu incomposito corpus vestemque revolvens. In genus hoc choreae agrestis quidam abripit ardor Piane illos incredibilis; multasque per horas {Deme breves pausas) motu in violente manebunt. Dum choreae fiunt, extra cantatur, et ipsi Cantibus indulgent saltantes, queis animant se. Saepe adhibent choricos (inscripti hoc nomine) cantus, At nil ad choream facientes; sunt tamen arte Multa compositi, nec abest nativa venustas. Morlachi Illyriis longe plùs omnibus ut sunt Ad cantus addicti ; ita seu ruralibus instant Illi operis, capiuntve cibos, vel mutua miscent Colloquia inter se vacui, sine cantibus horum Nil peragunt...... Si fit, vicini ut sublimia per juga montis Sive die seu nocte viator inambulet alter, Is repetit versum, cantat quem primus, et, usque Dum geminas voces distantia deleat, ambo Continuant canere alternis. Hic usus ab annis