145 Basilii capitaneus XXXII galearum navigane tunc temporis in partibus Ermenie inventa quadam navi Pizanorum et Placenti-norum in qua ipse Petrus tunc temporis navigabat, septingentas libras Turenenses et plures eciam per violentiam abstulisset-Fuerunt ipse dominus Dux et consilium instante dicto Petro ex parte domini Petri Calvelli tunc baiuli Montis Pesulani primo et secundario per dominum Johannem de Ripalta eius in dicto officio successorem litteratorie requisitus ut ipsi Petro satisfactio-nem debitam facere et emendam de dieta pecunia cum expensis factis legittime per eundem pro prosecucione negocii supradicti quod hucusque facere distulerunt. Processu vero temporis Guil-lielmus de Fraganesco ambaxator domini ducis et concilii coram nobili viro domino Petro Calvelli tunc baiulo dicti loci comparens in curia Montis Pensulani in qua pro illustri domino Maioricharum Regi baiulus presidebat ipsum ex parte domini ducis et consilii cum magna instancia requisivit ut preconizationem publice fieri faceret talis continencie in effectu, videlicet; quod quecumque persona de Montepelusano vel ibiden habitans conquereretur modo quolibet de Yenetis comuniter vel de persona qualibet sin-gulari, coram dicto domino baiulo comparerei et suam querimo-niam exposeret et scribi faceret coram eo quum paratura se of-ferebat, nomine dicti domini ducis stare juri coram ipso domino baiulo cuilibet couquerenti de dieta comunitate prout predicitur comuniter vel de eius subditis ut predicitur singulariter quoquo-modo, qua preconizatione facta predictus Guillielmus de Fraganesco discessit de Montepesulano sine conscientia baiuli supradicti, cuius Petri de Quatorlenguis requisicio est in curie predicte proposita et inserta, cumque idem Petrus nullam satisfacionem hucusque fuerit assecutus de dieta pecunia particulariter vel in totum, idcirco idem Petrus burgensis domini Regis Francorum illustris maioris domini dicti loci ex parte domini Mileus de Noerijs militis honorabilis domini Regis predicti, ipsi domino duci et consilio patentes litteras presentando continentes inter cetera ut eidem de quantitate predicta sibi ablata faciant seu fieri faciant satisfacionem idoneam et condignam cum restitucione expensarum factarum pro prosecutione negotii supradicti ; supplicai humiliter et requirit quatenus ipse dominus dux et con- ia