bet mercimonia per totam terram meam, et extrahendi de tota terra mea, salve, secure, libere, quiete, sine omni servitio, sine omni dric-tura, sine omni angaria, et sine omni passagio; excepto quod Vene-tici, habitantes semper in cismarinis partibus, et transierint per Portellam, teneantur ibi persolvere dricturam, sicut solitum est ab omnibus christianis transeuntibus et retranseuntibus persolvere; et excepto quod omnes Venetici qui adduxerint aurum et argentum et bisancios seu monetas, inde fecerint vel operati fuerint in terra mea, hii teneantur persolvere dricturam, sicut persolvunt hii qui bisancios seu monetas operantur in Accomensibus partibus. Quod si bisancios seu monetas non operati fuerint, nullatenus persolvere dricturam teneantur. — Corpora, res et mercimonia Veneto-rum sint salva et secura ab omnibus hominibus qui sunt et qui erunt sub potestate et dominio meo. — Concedo etiam et volo, ut, si quodlibet vassellum Venetorum passum fuerit naufragium, vel rupturam in toto littore regni mei, omnes hii, qui evasse-rint de periculo ilio, sint salvi et securi: corpora, res et mer-cimonia eorum sint salva, secura et libera 'ab omnibus hominibus, qui sunt et qui erunt sub potestate et dominio meo; hoc excepto, quod, si quis intersit, qui non sit Veneticus, ipsius res omnes potestati curie mee subjaceant. Et si navis seu vasellum aliarum gentium periclitata fuerit vel fracta in toto littore regni mei, et interfuerit Veneticus aliquis, res et omnia bona ipsius sint salva et secura et libera ab omnibus hominibus, qui sunt et qui erunt sub potestate et dominio meo. — Concedo insuper et volo, ut, si aliquis Veneticus 1 mercator voluerit peregrare per terram meam in aliam terram seu Cristianorum seu Saraceno-rum, ubi pacem et treugas habeam, sine contradictione aliqua, cum quibuslibet mercimoniis vadat, quando voluerit et redeat; et si aliquod dampnum in ipso itinere Venetico viatori evenerit, ad restituenda ablata, tanquam mea propria operam dare et stu-dium. — Concedo similiter2 et volo, ut, [si] aliquis Veneticus3 aliqua predestinatione in terra mea morte preocupatus fuerit et bonorum suorum ordinationem fecerit, ipsamque in manibus Venetici1 seu cujuslibet commisserit, et fuerit mortuus, ordinatio 1 Yenetus. 2 Igitur. 3 Yenetus.