195 351. 1327, Ottobre, 20. Zorzini e Stefania veneti borghesi di Sis attestano d’aver ricevuto da Lanfredo milite d’ Ossin Signor di Coricos V eredità del loro padre morto intestato. Die vigesimo. Plenam et irrevocabilem securitatem facimus nos Zorzinus et Stephania filii et heredes quondam Marci Gulieimi veneti burgensis et babitatoris Assisij Regni Hermenie cum nostris heredibus et successoribus vobis nobili et sapienti domino domino Lanfredo magnifici et potenti» domini domini Ussini Comitis Cburchi et totius Regni Hermenie gubernatoris honorabili militi et vestris heredibus, de omnibus et singulis bonis quecondam fuerunt dicti Marci patris nostri defuncti ab intestato apud nos existentibus que a nos iure successorio vel hereditario seu alio modo pertinent et expectant sive pertinere et expectare possent aliqua ratione de mundo. Nunc autem quia nos ex inde bene et perfecte appacastis et cum omni integritati deliberastis a modo ex inde vos securum reddimus imperpetuum pariter et quietum, quia nichil inde remansit inde vos amplius requirere aut com-pellere valeamus per ullum ingenium sive modum. Promittens insuper ego suprascriptus Zorzinus cum meis heredibus tam nomine meo proprio quam nomine diete Stephanine sororis mee, quod si de dictis bonis ullo unquam tempore aliquod damnum vel expensam a nobis vel aliquo aut aliqua nostrum Zorzini et Stephanine vel ab aliqua alia persona nomine nostrum seu ali-cuius nostrorum nomine substinueritis vos omni tempore conser-vabo indempnem meis bonis propriis et expensis. Si igitur con-tra hanc securitatis cartam etc. aut a ser Thomaxio de Labea, Sciendum est autem quod dictus ser Thomaxius die quintodeci-mum dicti mensis octubris, coram nobili viro domino Marco Erizo de ducali mandato Baiullo Venetorum in Hermenia contentus et con-fessus fuit quatenus vos domine Lanfrede diete Stephanine sorori mee tantum dare et solvere deberetis taculinos mille quadrigen-tos prò docte sive maritatone ipsius ut patet per quaternum Baiullatus.