200 Ego Marcus Cio presbiter ecclesie sancti Hermachore testis subscript. Ego Johannes clericus testis subscripsi. Ego Petrus Sancte Euphemie plebanus et notarius complevi et roboravi. 364. 1316, Luglio 25. Testamento di Giasomina vedova di Michiele Danieli \ diversi lasciti, fra ì quali a undici chiese d?Agamo. In nomine Dei eterni Amen. Anno ab incarnacione domini nostri Jesu Christi millesimo trecentesimo sextodecimo mense Julii die vigesimo quinto intrante, indicione quartadecima, in Ayacio regni Armenie. Cum omnis namque dies velut ultimus ordinandus sit. Idcirco Ego Jasomina relieta Danielis Michael Veneti habitatrix in Ayacio sana mente et corporis infirmitate oppressa vocatum ad me Petrum Ecclesie sancte Euphemie de Veneciis plebanum etnotarium rogavi ut hoc meums criberet testamentum. In quo esse constituo mee fidei commissarios dominum Andream Bondomiro de confinio sancti Pantaleonis de Venetiis et Adam merzarium venetiarum habitatores in Ayacio, ut secundum quod hic ordinavero sic ipsi post meum adimpleant obitum. In primis omnium volo apud Sanctum Marcum Venetorum de Ayacio ho-norifice seppelliri, in sepultura suprascripti Danielis Michael quondam viri mei ; ecclesie suprascripti Sancti Marci volo dari unum pannum a deremis centumquinquaginta. Item diete Ecclesie dimitto prò fabrica ipsius deremos centumquinquaginta. Presbitero Petro ecclesie dicti Sancti Marci dimitto deremos quadraginta, clerico diete ecclesie dimitto deremos decem. Presbitero Nicolao diete Ecclesie dimitto deremos viginti. Sancto Nicolao dimitto deremos quinquaginta. Sancte Marie Nove dimitto deremos quin-quaginta. Sancte Margarite dimitto deremos quadraginta. Sancto Georgio dimitto deremos viginti. Sancte Marie de Zorzanis di- 27