9 Et si aliquis Venetus non interfuerit ibi et cum ordinatione seu sine ordinatione mortuus fuerit, omnia bona ipsius in manibus nostris et in nostra custodia deveniant; donec habeamus litteras dominis ducis Veneciarum vel baiuli qui erit in Accon, que sint alterius illorum sigillo sigillate; et secundum tenorem illarura litterarum dicti domini ducis vel baiuli mandatum de rebus mortui sine contradictione aliqua adimpleatur. Si autem duo ex Yenetis vel plures contemptionem vel di-scordiam inter se habuerint in terra nostra, Nos eisdem Venetis aliquem probum et discretum virum statuemus per quem contem-ptis derimatur, et inter eos concordia reformetur. Quod si aliqua contemptio inter Armenos et Venetos eve-nerit et interficiatur homo, in regali nostra curia per iustitie sen-tentiam finiatur. Cum vero inter Yenetos emergente discordia non fuerit de Venetis qui possint concordiam inter eos reforrnare, per iudicium Sissiensis 1 Archiepiscopi reformetur. Et si Venetus cum hominibus alterius gentis aliquam contemptionem habuerint, in regali nostra curia per iustitie sen-tenciam decidatur. Concedimus autem et damus in civitate Sysije ipsis Venetis Ecclesiam et domum et locum pro domo et victualia pro sacerdote et clerico qui servient ecclesiam, in memoria predecessorum no.strorum, et apud Yatiam® dabimus eis locum ad fatiendum domum. Ut autem presens privilegium firmum permaneat et inconcus-sum, propria manu, ut mos est, rubeis litteris illud signamus et regali sigillo aureo illud corroborari fecimus et muniri. Factum est hoc privilegium per manum Torosii Cancellarii: anno Inventions litterarum Arminorum 3 DCCX, mense Novembris. [Ego Johannes presbiter et plebanus Sancti Marci de Accon, no-tarius et Ducalis aule Veneciarum Cancellarius,auctenticum huius 1 Nell’ originale ossia nell’ antica copia è scritta suflìcientis, per l’ignoranza del copista. 2 Cioè Ayazzo o Lajazzo ; e questa è una delle più antiche citazioni di questo cellebre porto, nelle memorie del medio evo. 3 L’ anno 710 è dell’ Era amena, non dell’ Invenzione delle lettere armene. 2