102 Super facto novitatum et gravitatimi que inferuntur nostris in partibus Armenie, Sapientes examinaverunt petitiones factas Regi Armenie per Ser Jacobwm Trivisano, pro parte huius domi-nij, et responsiones regias ad petitiones predictas; et etiam vi-derunt id quod Ambaxator ultimo hue missus per ipsum Regem exposuit, et se obtulit facere super inde; Et quia littere alias misse dicto Regi pro parte nostra et ultimo sibi misse per dictum suum Ambaxatorem sunt graves et onerate, sicut esse possunt. Et in recessu nostrarum navium, que super venerunt de partibus illis, dictus Ambaxator non aplicuerat in Armeniam, propter quod non potest fieri, quid idem Rex dixit et intendat super litteris nostris predictis, que sunt ita onerate, ut dictum est. Et rationabiliter Rex habens erga nos bonam voluntatem, eam deberet ostendere habitis nostris litteris supradictis, non videtur ipsis Sapientibus quod in dicto facto tempore moderno sit aliquid ordinandum, nisi primo de intentione regia, in eo quod fieri potest, aliter senciatur. Et propterea concorditer consulunt, quod pro nunc supersedeatur ad dictum factum. Et quia noster Bayulus Armenie rediturus est Venetias cum galeis que in proximo navigature sunt ad partes ipsas, scribatur sibi, quod caute a se senciat de intentione Regis et quicquid sentire potest de gravitatibus supradictis, ita quod veniat quantum plus poterit informatus de omnibus supra dictis. — Et in fra dies quindecim post reditum galearum ipsarum voce-tur istud Consilium, et in eo sit Baiulus antedictus; et auditis ab eo omnibus que sentiverit et fecerit, super inde, fiet id quod erit honor et bonum hujus dominij, Domino concedente. Non sinceris 6. Non o. Sic. 69. [Vol. XV. 26. t0]. 227. 1333, Maggio 13. Raguaglio delle monete armene, venete e dei Usami. Debentes recipere ... in Armenia et Gypro accipiantur in Cypro pro grossis XII Bisancios albos II, et in Armenia Taculinia XIII. — 67. [Indice I, 41 t°].