152 de Fontana civis piacentini, qui dominus Albertinus fuit frater et eres pro dimidia quondam domini Jacobi de Fontana suo nomine ac procuratorio nomine dicti Johannis de Fontana iurisperiti fratris et eredis pro alia dimidio dicti quondam domini Jacobi da Fontana, nec non procuratorio nomine Gaspari, Jacobi et Bal-dhesari fratrum ipsius Thomayni et filiorum et heredum, pro tribus partibus dicti quondam domini Albertini, habens ab eis plenum man datum ad infrascripta omnia etsing'ula facienda, utcon-stat duobus instrumentis scriptis et completis per Baxanum Oliarium notarium placentinum ad imbreviaturam Oberti de Gymis notarii piacentini a me notario visis et lectis, quibus domino Johanni et fllii dicti quondam domini Albertini de Fontana tamquam heredibus et successoribus predicti quondam domini Jacobi de Fontana concesse fuerant represalie et contracambia per comune Placentinum contra comune et homines Yeneciarum in personis et rebus occasione cuiusdam derobationis et damni olim illati dictìj» condam domino Jacobo de Fontana in partibus Aiacii siue Hermé-nie, per ser Marcum Baseco tunc capitaneum galearum comunis Yeneciarum sen per ipsas galeas, quarum ipse ser Marcus capi-taneus erat, ut in contextu instrumenti dictarum represaliarum et aliorum etiam instrumentorum plenius continetur. Precio ducatorum trecentorum quinquaginta puri auri et iusti ponderis quos suo nomine et nominibus antedictis fuit con-tentus confessus et manifestus habuisse et recepisse ac ibidem in veritate numeratos habuitjet recepii a comuni Venetiarum seu a nobilibus viris dominis Petro Pisani, Andrea Baffo et Nicolao da Mosto camerariis dicti comunis, solventibus, dantibus et ementibus nomine et de denariis comunis ejusdem, Renunciando exceptioni non habite non recepte et non numerate pecunie et dicti precii non soluti exceptioni doli mali, et in factum exceptionis duple deceptionis et generaliter omni alii exceptioni defensioni iuri et legum ac decretali um, auxilio que contra possent opponi ; ita quod hec generalis renunciatio tantum valeat et perinde habeatur ac si de omnibus et singulis casibus legum et decretalium hic facta foret mentio specialis ; fecit dicto comuni Venectarum ac dictis dominis camerariis et mihi notario, stipulantibus et reci-pientibus nomine et vice ipsius comunis Yeneciarum, vendicionem