207 dicta omnia mea bona suprascriptis meis commissariis per modum suprascriptum et facta ratione ipsum privo et revoco de mea commissaria. Et hoc meum testamentum firmum et inviolabile esse iudico in perpetuum. Si igitur aliquis ipsum frangere vel corrumpere presumpserit habeat Deum Patrem omnipotentem contrarium et Jeshum Christum filium eius et Spiritum Sanctum, et insuper componat cum suis heredibus et successoribus suprascriptis meis commissariis et eorum successoribus auri libras quinque ; et hec mei testamenti carta in sua permaneat. firmitate. Signum suprascripti Andreas Nani qui hoc rogavit fieri. Ego Federicus Miani testis subscripsi. Ego Manfredus Rolandani testis subscripsi. Ego Petrus Sante Euphemie plebanus et notarius compievi et roboravi. 363. 1316, Marzo 22. Michieìe di Siena costituisce commissaria sua figlia : diversi lasciti : libera sue schiave : sono nominate sei chiese d'Ayazzo. In nomine Dei eterni, Amen. Anno ab incarnatione domini nostri Jeshu Christi millesimo trecentesimo sextodecimo mense marci die vigesimo secundo intrante indicione quartadecima in Ayacio Regni Armenie. Cum omnis namque dies velut ultimus ordinandus sit, idcirco, Ego Michael de Sena habitator in Ayacio sana mente et corporis infirmitate oppressus vocatum ad me Petrum Ecclesie sancte Euphemie plebanum et notarium rogavi ut hoc meum scriberet testamentum. In quo esse constituo mee fidei commis-sariam Salam Johanam fìliam meam habitatricem in suprascripto Ayacio ut secundum quod hic ordino sic ipsa post meum adim-pleat obitum. In primis omnium volo expendi et dari pro anima mea deremi novi mille, de quibus dimitto ecclesie sancii Marci de Ayacio deremos novo* ducentos et ibi meam elligo sepultu-ram. Sancto Nicolao dimitto deremos novos duodecim. Sancte