214 mandari faciendi. Et si fuerit opus in animam meam jurandi, petendi interdicendi et exigendi ac excuciendi omnia mea bona et bavere a cunctis personis michi dare debentibus ubicumque et apud quemcumque vel quoscumque ea vel ex eis inveniri poterunt cum cartis et sine cartis per curiam et extra curiam. Cartas quoque securitatis et omnes alias cartas necessarias et quicquid inde opus fuerit faciendi. Et meam vel meas dimissorias persolvendi sicut egomet vivens facere possem et deberem. Et hoc meum testamentum firmum et ratum esse iudico in perpetuum. Si quis ipsum frangere vel corrumpere presumpserit habeat sibi contrarium Deum Patrem omnipotentem Filiumque eius dominuin nostrum Jhesum Christum. Et insuper coinponat cum suis here-dibus et successoribus suprascriptis meis fidei commissariis et eorum successoribus auri libras quinque. Et hec mei testamenti cartula in sua permaneat firmitate, signum suprascripte Marie Armine que hoc rogavi fieri. Ego presbiter Nicolaus Rustego canonicus sancti Marci testis subscripsi. Ego Franciscus presbiter testis subscripsi. Ego Jacobus de Marchesino presbiter ecclesise sancti Juliani et notarius compievi et roboravi. (Testamenti Busta 176—Vili, Archivio di Stato, Sezione Notarile .