5 amabili comunitati Venetoruin, sicut illustris tlux Venecie, Dal-macie et Croacie, dominus Iacobus Teupulo, mittens ad nos pe-tivit per discretum et nobilem viruin Petrum Dandulo, concivem suum, ut habeant licenciam et securitatem eundi [et] redeundi per totam terram nostram, sicut habebant privilegium super his 1 a predecessore et patre nostro, rege Leone, quod ostenderunt nobis; et nos confirmavimus ad peticionem eorum predictum privilegium, et dedimus nostrum omnibus Yenetis, qui sunt et qui futuris sunt; quod omnes mercatores et omnes honimes Yenetici, qui sunt ultra mare e citra, et veniunt in terram nostram, securi et sine timore sint a nobis et [ab] omnibus nostris in omnibus locis qui sunt vel erunt sub dominio nostro, tam persone eorum, quam res et omnia sua bona, eundo et redeundo, vendendo et emendo, sine datione. — Libertatem habeant in portibus, in civitatlbus, in pontibus in exitibus et in omnibus locis: excepto quod Venetici habitatores semper in cismarinis partibus, si transie-rint per Portellam, teneantur ibidem persolvere2 dricturam, sicut loci consuetudo est; et excepo, quod omnes Venetici, qui attullerint aurum et argentum, et bisancios sive monetas inde fecerint, teneantur persolvere dricturam, sicut persolvunt hii qui bisancios seu monetas operantur in Acconensibus partibus. Quod si bisancios seu monetas non fuerint operati, nullatenus dricturam persolvere te-nentur. Si autem Venetorum vas frangatur in omni terra nostra vel in mari, quicumque evaserit a mari, sive homo, sive res, sive navis, erunt securi et sine timore a nobis et ab omnibus subditis nostris. Si vero Venetorum navis frangatur, et alterius gentis homines sint in ea, illi erunt3 ad mandatum nostrum. Et si alterius gentis navis frangatur, et aliquis de Venetis sit in ea, Venetus erit liber et salvns cum omnibus rebus suis; navis 4 autem cum aliis hominibus nostre suberunt jussioni. Ipsi vero Veneti non recipient aliorum hominum res vel naves in sua custodia, ut eas liberent tamquam suas. — Quod si aliquis Venetorum voluerit peragrare per terram nostram in aliain terram, seu Cristianorum, seu Sarracenorum> ubi pacem et treugas habeamus, sine contra- 1 hoo. 2 solvere. 3 ad erunt. 4 naves.