49 25. 1285, Luglio 3. Permesso d’imprestilo per riparazione di tareta, etc. Diversi ordini per il Bailo d’Armenia. Capta fuit pars, quod fiat commisio duo Leonardo Gisi ituro baiulo in Armeniam, de accipiendo mutuo supra nostrum commune Veneciarum usque ad illam quantitatem pecunie que necessaria fuerit, prò reaptatione tarete, et eciam pro solutione uniuai hominis cum uno famulo, qui custodiant eam; qui pro dicta custodia habent omni mense deremos quinquaginta, qui summant in anno bisantios saracenatos sexaginta quinque. Item. Quod addatur in Commissione baiulorum Tyri et Acconi et consiliariorum eorumdem, quod solvant baiulo ituro nunc in Armeniam per ratam sicut solvent sibi bi^antium unum sara-cenatum, pro quolibet die quando ibit ad Regem pro factis Communis. Item, faciant ei solutionem domus, sive habitationis. Item, de bi§antiis quatuor quolibet mense pro quolibet Placano, et habet duos Placarios. Item. Quod baiulus iturus in Armeniam possit stare tribus mensibus in anno extra suum baiulatum, occasione infirmitatis, que consuevit esse in loco ilio, dimittendo aliquem bonum hominem loco sui et suam guarnitionem. [Luna, 64]. 26. 1286, Maggio 18. Navigazione fra Venezia ed Armenia. Capta fuit pars, quod naves que veniunt de Armenia et sunt parencij, possint venire Venetias et debeant custodiri ad expensas illorum quorum sunt mercationes, ita quod non possint inde trahi aliquid donec venerit Caravana Acon. Et si consilium est contra, sit revocatum quantum in hoc. [Zanetta, 8. t0]. 7